Cifal[1] est praeses motionis Volapük.

Historia recensere

Ioannes Martinus Schleyer praeses volapukistarum primus fuit. Praeterea titulum Datuval (ad litteras 'officium honorificum inventoris') portavit. Anno 1889, ipse Academiam Internationalem Volapük dimisit, cuius membra postea Schleyeri munera ad irritum cecidisse declaraverunt. Attamen pars conditorem Schleyer sequebatur. Ante eius mortem titulum domino Alberto Sleumer tradidit. Et officia et iura talis praesidis anno 1934 a Sleumer definita sunt. Nazistae fautores Volapük persecuti sunt; lingua colebatur istis temporibus magis ab Esperantistis, qui istam linguam minime idioma auxiliare sed patrimonium linguisticum servandum putabant.

Praesides in temporis cursu recensere

Titulus Cifal usque hodie traditus est:

  1. Ioannes Martinus Schleyer, 1879–1912
  2. Albertus Sleumer, 1912–1948
  3. Iacobus Sprenger, 1948–1950
  4. Ioannes Schmidt, 1950–1977
  5. Ioannes Krüger, 1977–1983
  6. Brian Reinaldus Bishop, 1984–2014
  7. Arminius Philipps, inde ab anno 2014[2][3][4]

Notae recensere

  1. Per opinationem e radicibus vocabulorum 'caput' et 'officium honorificum' significantibus.
  2. Brian Bishop, "Volapuko havas novan Cifal!" La Balta Ondo, 29 Maii 2014; et in papyro "Volapuko havas novan Cifal!", Unda Esperantici, Iunio 2014.
  3. De Arminii Philipps Germani praesentatione.
  4. Colloquium percontativum anno 2014 in periodico Interlinguistische Informationen

Nexus externi recensere