Chryses (Χρύσης) in mythologia Graeca fuit Apollinis sacerdos, pater Astynomes, quae apud Homerum nomine patronymico Chryseis appellabatur; quam cum Graeci, expugnatis Thebis Ciliciis, urbe Etionis, abduxissent, et Agamemnoni in praedae divisione tradidissent, Chryses Apollinis insignibus exornatus ad Graecorum castra accessit, filiamque sibi restitui petiit; quod cum impetrare non potuisset, Apollinis auxilium imploravit, qui tam gravem Graecis pestilentiam immisit, ut Agamemnon patri puellam restituere coactus fuerit, cuius loco Achilli Briseidem eripuit.[1] In Homeri Iliade historia Achillis, Agamemnonis, Chrysae, Chryseidisque ita incipit:[2]

Chryses filiam ab Agamemnone redemptare tentat. Crater Apulianus a pictore Athenarum 1714 circa annum 350 a.C.n. pictus.
τίς τ᾽ ἄρ σφωε θεῶν ἔριδι ξυνέηκε μάχεσθαι;
Λητοῦς καὶ Διὸς υἱός: ὃ γὰρ βασιλῆϊ χολωθεὶς
νοῦσον ἀνὰ στρατὸν ὄρσε κακήν, ὀλέκοντο δὲ λαοί,
οὕνεκα τὸν Χρύσην ἠτίμασεν ἀρητῆρα
Ἀτρεΐδης...
Et quisnam igitur eos Deorum, contentione comisit, ut pugnarent?
Latonae et Iovis filius: Hic enim regi iratus
Morbum per exercitum excitavit pestiferum: peribant autem populi:
Quoniam Chrysen contumeliâ affecerat sacerdotem
Atrides...[3]

Nomen idem eius nepoti Chrysae iuniori fuit quem Chryseis ex Agamemnone peperisse a poetis dicebatur. Qui Iphigeniam et Orestem barbarum regem fugientes recepit atque eis saluti fuit. Quae fabula argumentum dramati Sophocleo hodie deperdito praestitit necnon tragoediae poetae Romani Pacuvii[4]. Quam fabulam summatim narravit mythographus Hyginus.

Fontes recensere

Notae recensere

  1. Cf. Hofmanni Lexici universalis, p. 851.
  2. ll. 8 et seq.
  3. Interpretatio Samuelis Clarke, Homeri Ilias Graece et Latine (Londinii 1760), p. 5.
  4. Otto Ribbeck, Tragicorum Romanorum fragmenta, p.84.