Chorus Bachianus Monacensis
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Chorus Bachianus Monacensis[1] est chorus Bavarus nostrae aetatis qui imprimis propter Carolum Richter praeceptorem praeclarus factus est.
De historia recensere
Perfecto secundo bello mundano chorus a Gulielmo Kamlah nomine Heinrich-Schütz-Kreis (i. e.Grex Henrici Sagittarii) institutus est. Cui choro cum paucos annos organista Michael Schneider praefuisset, anno quidem 1951 a Carolo Richter suscepto 1954 nomen hodiernum Münchener Bach-Chor datum est. Richter cum 1981 morte inopinata obisset, Ioannes Martinus Schneidt inter annos 1984 usque ad 2001 munere rectoris fungebatur. Ineunte verum anno 2005 chorus universus Ioannem Georgium Albrecht novum praeceptorem designavit.
recensere
Chorus imprimis oratoriis producendis itemque passionibus dictis atque operibus musicae vocalis operam dat. Etiamsi praecipue musicae bachianae inservire sibi proposuit, tamen opera aliorum quoque compositorum aetatum barocae, classicae, recentioris temporis coluntur.
Notae recensere
- ↑ Nomen Latinum non iam repperimus, sed confer "Chorus Bachianus Oxoniensis"