Chaetoptila angustipluma (Havaiane: kioea 'erectus stare') fuit avis Havaiana quae exstincta est circa 1859. Deficiebat autem antequam Europaei Havaios repperierunt, et ei insularum indigenae diu erant insueti. Pinnae in Havaiano pinnarum artificio non adhibitae sunt, neque unquam in carminibus vel fabulis memoratur avis. Solum quattuor specimina in museis exstant. Extinctionis causa est ignota.


Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Infraordo : Passerida 
Familia : Mohoidae 
Genus : Chaetoptila 
P.L. Sclater, 1871
Species : C. angustipluma 
Chaetoptila angustipluma 
Peale, 1848  
Conservationis status


Chaetoptila angustipluma fuit magna avis, circa 33 cm longa, rostro longo aliquantulumque curvato. Quae eam ab aliis meliphagidis distinxerunt linea fuit lata et nigra trans faciem et pinnae sicut saetae super caput et pectus. Quamquam omnes specimina exstantes ex insula Havaiis veniunt, documenta fossilium docent aves cognatas in aliis insulis Havaianis exsistisse.

Ad usque annum 2008, haec species et aves generis Mohonis putabantur ad familiam Meliphagidarum pertinere quia specierum illius familiae similes videbantur quo ad multas morphologiae res attinet, et se simile gerebant. Investigatio autem anni 2008, propter phylogeneticam DNA ex speciminibus conservatis explicationem, cognovit genera Mohonem et Chaetoptilam ad Meliphagidas non pertinere, sed ad gregem qui Bombycillas et Dulum dominicum comprehendit; ea genera ut videtur cum familia Ptilogonatidis arte conectuntur. Pro? his duobus generibus exstinctis, auctores familiam Mohoidas excogitaverunt.[1]

Notae recensere

Nexus externi recensere