Celtis bungeana
Celtis bungeana (binomen a Carolo Ludovico de Blume anno 1852 statutum) est species arborum fructiferorum familiae Cannabacearum in Serica et Corea, altitudine super maris aequor inter fere 100 et 2 300 metris, sponte crescens. Folia aromatica fructusque edules producit. In eisdem fere regionibus, altitudine paulo minore, floret species Celtis sinensis. Ibidem aevo prehistorico semina speciei cognatae Celtis barbouri recognita sunt.
Notae recensere
Bibligraphia recensere
- Carl Ludwig von Blume in Museum Botanicum vol. 2 (1852) p. 71
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Celtis bungeana spectant. |
Vide "Celtis bungeana" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Flora of China • USDA Plants Database |
- "Celtis bungeana" apud PFAF