Pro aliis significationibus cataractae vide cataracta (discretiva)

Cataracta in Illinoesia

Cataracta (-ae, fem.) est aedificium in canalibus vel fluminibus quod flumen navigabile sive magis navigabile faciat. Flumina sunt quae satis aquae habent sed ita procliva sunt ut naves vehi non possint. Ea flumina eo in partes dividuntur quod locis idoneis cataractae ita aedificantur ut fluminis aqua inter cataractas paululum modo proclivitatis habet. Ita naves inter cataractas vehi possunt. In cataracta eo naves sublevantur vel demittuntur quod aqua in cataractae camera influere vel ex camera exfluere permittitur.

Cataracta curatur a magistro cataractarum.

Pinacotheca recensere

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad cataractam spectant.