Cartilagines arytaenoides[1][2] sive arytaenoideae[3] (adiectivum a vocabulo Graeco ἀρύταινα 'urna, situla' deductum) sunt binae pyramides cartilagineae in postrema larynge ad superiorem cartilaginis cricoideae laminam ita adligatae, ut per commissuram cricarytaenoideam expedita mobilitate fungi possint.

Situs et partes cartilaginum arytaenoidum.

Partes cartilaginis arytaenoidis recensere

Utrique pyramidi, dextrae et sinistrae, hae sunt partes principales: apex, basis, processus muscularis, processus vocalis.[4]

Apex est summa cartilago, paululum retro flexa, cuius cacumen in cartilaginem corniculatam, nodulum conicum, exit.

Basis est concava cartilaginis arytaenoidis facies, quae cum convexa cartilaginis cricoideae facie copulata versatilem efficit commissuram.

In proiectione antica, prope apicem cartilaginis, colliculus rotundus est, a quo crista arcuata primum retro, deinde deorsum, denique ad processum vocalem flectitur, cui plica vocalis inserta est ab altero fine.

Processus muscularis sive arytaenoideae pyramidis proiectio lateralis est locus in quem inserti sunt musculi, quibus adducuntur et abducuntur plicae vocales. Musculus arytaenoideus transversus et bini musculi arytaenoidei obliqui adductorii sunt, quibus plicarum vocalium rima aut contrahitur aut concluditur. Musculus cricarytaenoideus posterior plicas vocales abducit.

Notae recensere

  1. Triepel, H. (1927). Die anatomischen Namen. Ihre Ableitung und Aussprache. Anhang: Biographische Notizen.(Elfte Auflage). München: Verlag von J.F. Bergmann.
  2. Appellatio et descriptio cartilaginis arytaenoidis (χόνδρος ἀρυταινοειδής) iam apud Galenum (De usu partium 7.11) leguntur.
  3. His (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Leipzig: Verlag von Veit & Comp.
  4. Seikel & King & Drumright (2009: 182); Schneiderman & Potter (2001: 49); illustris cartilaginis arytaenoidis descriptio ante oculos posita apud Salerno medizinisches wissen online.

Bibliographia recensere

  • Schneiderman, Carl R. & Potter, Robert E. (2002) Speech-Language Pathology. A Simplified Guide to Structures, Functions, and Clinical Implications. Academic Press.
  • Seikel, John A. & King, Douglas W. & Drumright, David G. (2009) Anatomy and physiology for speech, language, and hearing. quarta ed. Cengage Learning.