Carthaginensis fuit iam provincia Romana Hispaniae cuius caput erat Carthago Nova. Creata est ex territoriis Hispaniae Tarraconensis, inter litus Mediterraneum, Sucronem fluvium et Durium fluvium trans Montes Carpetanos.

Carthaginensis provincia in Hispania sita.

Creata est a Diocletiano anno 298. Anno 409 Vandali et Suevi et Alani Hispaniam intraverunt et Carthaginensem provinciam ceperunt sed Visigothi anno 445 eos vicerunt.

Eurico regnante, Visigothi ceperunt provinciam pro regno Gotho. Ab regno Athanagildii regis et usque ad regnum Suinthilae, provincia divisa est inter Gothos et Byzantinos.

Provincia ecclesiastica recensere

Provincia Carthaginensis fuit quoque provincia ecclesiastica, capite quoque Carthagine Nova. Cum Byzantinis Carthaginem ceperunt, provincia ecclesiastica divisa in duas partes est, et sedes metropolitani archipiscopi erat in terris Byzantinorum. Ita Gundemarus rex fecit Toletum sedem metropolitanam Carthaginensis et HIspaniae totius.

Carthaginensis in Medio Aevo recensere

Imperio Romano deleto, Regnum Gothorum Carthaginensem maximam provinciam fecit, quod Toletum caput regni fuisse. Etiam Reccopolis in provincia condita est. Nihilominus, caput vetus provinciae, cum litore eius, captum est a Byzantinis, qui novam provinciam fecerunt.

Bibliographia recensere

  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964