Carolus Philippus Emanuel Bach (Vimariae, 8 Martii 1714Hamburgi, 14 Decembris 1788), secundus Iohanni Sebastiani Bach et Mariae Barbarae Bach filius, fuit compositor et clavicymbalista aetatis classicae, quae dicitur.

Carolus Philippus Emanuel Bach.

Vita recensere

Tertius Ioannis Sebastiani Bachii filius educatus est Lipsiae in Schola Thomana: pater ipse eum musicam in ludis docebat. Inde ibidem iurisprudentiae studuit, quam rem Francofurti pergebat. Francofurti autem academiam musicalem fundavit, ubi et opera propria in scaenis produci poterant. Insuper clavicines multos erudiebat: id efficiebat, ut Carolus Philippus Emanuel omnino musicae se dedere exorsus est.

Anno 1738 Berolinum commigravit ubi Fridericus II (rex Borussiae) eum clavicymbalistam cameralem nominavit, quo munere fungebatur annos XXVII. Anno 1767 vocatus est Hamburgum ad ecclesiasticae musicae rectionem.

Gravitudo recensere

Tamen quoad ingenium, sensum musicalem subtilem, logicam et consequentiam tatae aequari minime potest. Elegantior esse autem videbatur, qui vix auditores in intimo movere potuit. Modum Francogallicum (Francisci Couperin, Ioannis Philippi Rameau) et Italicum (Dominici Scartlatti) porro tractabat itaque praecessor epochae Iosephi Haydn sive Volfgangi Amadei Mozart factus est.

Inter opera mentionis digna sint: multae sonatae, phantasiae et aliae res pro clavichordio tantummodo (inter quas »Sonaten für Kenner und Liebhaber«), concentus clavichordii symphoniacis comitantibus, opera tribus sive quattuor musicis/quadriciniis, symphoniae pro symphoniacis, diei creationis cantus matutinus, passionis Christi redditus, oratorium »Die Israeliten in der Wüste«, chorus duplex apud »Sanctum«, melodiae in cantus spiritales Ioannis Gellert, psalmi Cramerii. Liber definitivus optimus pro clavicinibus praetitulatur »Versuch über die wahre Art, das Klavier zu spielen« (Lipsiae 1753/1763), qui valde laudetur.

Nexus interni

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Philippum Emanuel Bach spectant.