Carolus Christianus Sigismundus (Theod: Karl Christian Sigismund) Bernhardi (natus die 5 Octobris 1799 in vico Ottrau et mortuus 1 Augusti 1874 Cassalae) scriptor, bibliothecarius et vir politicus natione Germanicus erat.

Carolus Bernhardi (1799-1874), bibliothecarius Universitatis publicae Lovaniensis.

Studiis perfectis theologicis et philologicis in Universitate Marpurgensi factus est anno 1826° bibliothecarius novae Universitatis publicae Lovaniensis qua in Academia etiam licuit ei studia perficere et augere.

Anno 1829 denuo rogatus est ut curator fieret bibliothecae regni Hassiae in urbe Casseliana.

Etiam fautor et particeps fuit seditionis nationalis quae anno 1830 flagravit in Hassia. Annis 1867 - 1870 legatus ad Dietam Foederatiois Germanicae Septemtrionalis erat.

Nonnulla ex eius scriptis recensere

  • anno 1824: De excidio regni judaici, Lovanii, 1824.
  • anno 1843: K. Schomburgs Nachlaß und Briefwechsel, Casseli, 1843.
  • anno 1852: Wegweiser durch die Volks- und Jugendschichten, Lipsiae, 1852.
  • anno 1871: Die Sprachgrenze zwischen Deutschland und Frankreich, Casseli, 1871.
  • annis 1843-1849: Sprachkarte von Deutschland, Casseli, 1843 et 1849.

Alumni Universitatis Marburgensis