Carnation, Lily, Lily, Rose (ut qui cantaret "Dianthus, lilium, lilium, rosa") est tabula ab Ioanne Singer Sargent annis 1885-1886 picta, anno 1887 apud Regiam Academiam ostensa, eoque anno suadente Friderico Leighton empta ut apud futuram pinacothecam nationalem artium Britannicarum (Pinacothecam Tate, anno 1897 inceptam) monstraretur. Puellae duae hic depictae sunt Polly et Dorothea, filiae pictoris librorum Friderici Barnard; Sargent enim eo tempore in oppido Broadway Vigorniae habitavit apud pictorem Franciscum Millet, Friderici Barnard vicinum. Titulus e versu singulo trahitur carminis "Ye shepherds, tell me" ("O pastores, dicite mihi") a Iosepho Mazzinghi compositi:

Tabula titulo "Carnation, Lily, Lily, Rose" ab Ioanne Singer Sargent annis 1885-1886 picta.
Ye shepherds, tell me, have you seen my Flora pass this way,
In shape and feature beauty's queen, in pastoral array?
A wreath around her head she wore, carnation lily, lily rose,
And in her hand a crook she bore, and sweets her breath compose.

Bibliographia recensere

  • Evan Charteris, John Sargent (Londinii, 1927) pp. 74-5, 78, 83-4, 96, 178, 252
  • Mary Chamot, Dennis Farr, Martin Butlin, Tate Gallery Catalogues: The Modern British Paintings, Drawings and Sculpture vol. II (Londinii, 1965) pp. 587-8

Nexus externi recensere