Vide etiam paginam fere homonymam: Carmina Burana (Orff)

Carmina Burana sunt congeries poëmatum et cantiuncularum Medii Aevi, anno circiter 1230 manu scripta in codice olim apud monasterium Buranum, hodie in Bibliotheca Civica Bavariensi[1] servato. Maxima eorum carminum pars Latine, pauci in linguis Theodisca aut Francogallica mediaevalibus, aliqui macaronice compositi sunt. Multi sine nomine auctoris rescribuntur; sed codex est fons praecipuus operum Archipoetae, Gualteri de Castellione, et Petri Blesensis.

Rota fortunae in codice Burano picta carmenque Gualteri de Castellione "Fas et nefas ambulant passu fere pari" (19) exscriptum.

Carolus Orff anno 1936 composuit cantatam iuxta textus Carminum Buranorum selectorum, quae sub eodem titulo praeclara facta est.

Ordo carminum recensere

Carmina sunt in partes sex ordinata:

  • Carmina ecclesiastica
  • Carmina moralia et satirica (ut exempli gratia Evangelium secundum marcas argenti)
  • Carmina amatoria
  • Carmina potoria (parodias etiam comprehendentia)
  • Ludi (ludi religiosi)
  • Supplementum (versiones aliquorum carminum variantes)

Exempla recensere

Veris dulcis in tempore
florenti stat sub arbore
Iuliana cum sorore.
Dulcis amore!
[Refl.] Qui te caret hoc tempore, fit vilior. . . . [Carmina Burana 85]
Veris adest elegans acies,
clara nitet sine nube dies,
nocte micant Pliadum facies;
grata datur modo temeries,
temporis optima mollities. [Carmina Burana 135]

Adnotationes recensere

  1. Bayerische Staatsbibliothek Clm (= codex latinus Monacensis) 4660.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carmina Burana spectant.