Res Publica Carelia (Russice Республика Карелия, tr. Respublika Karelija; Carelice Karjalan tazavaldu, seu Karjalan respubliekku; Finnice Karjalan tasavalta; Vepsice Karjalan Tazovaldkund) est subiectum Foederationis Russicae, in Districtum Foederalem Septentrio-Occidentalem inclusum, quod partem maiorem historicae regionis Careliae occupat.

Wikidata Carelia (res publica)
Res apud Vicidata repertae:
Carelia (res publica): insigne
Carelia (res publica): insigne
Carelia (res publica): vexillum
Carelia (res publica): vexillum
res publica
Civitas: Russia
Locus: 63°49′0″N 33°0′0″E
Nomen officiale: Карелия
Situs interretialis

Forma

Area: 172 400 chiliometrum quadratum
Caput: Petri Fabrica

Gestio

Praefectus: Arthur Parfenčikov

Vita

Incolae: 609 071
Sermo publicus: Russica
Zona horaria: Tempus Mosquanum, UTC+3, Europe/Moscow

Commemoratio

Paean: Anthem of the Republic of Karelia

Sigla

Siglum autoraedarum: 10

Tabula aut despectus

Carelia (res publica): situs
Carelia (res publica): situs

Res Publica Carelia, cum Finnia (in occidente) atque regionibus Murmanica (in septentrione), Archangelopolitana (in oriente), Vologdensi et Leninopolitana (in meridie) contermina, aream 180 520 chm2 et circa 633 milia incolarum (anno 2015) habet. Incolae eius, e censu anni 2010, gente ut plurimum sunt Russi (82,2 %), etiam sunt Careli (7,4 %), Rutheni Albi (3,8 %), Ucraini (2 %), Finni (1,4 %), Vepsi (0,5 %), et aliae (2,7 %). Lingua publica est Russica, cum linguis Finno-Ugricis Carelica, Finnica et Vepsica 'nationalibus' recognitis.

Metropolis est urbs Petri Fabrica (Petrozavodsk), aliae urbes Condopoga, Kalevala, Kemium, Medvesegorsia, Olonicia, Povensa, Sortavala sunt.

Lacus Careliae innumeri sunt; flumina rei publicae Kemium, Suna (cum aquis cadentibus Kivacz) sunt; Canalis maris Albi per Careliam productus est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Careliam spectant (Karelia, Republic of Karelia).
  Situs geographici et historici: Locus: 63°49′0″N 33°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия