Carceres secreti CIA (Anglice: black sites 'situs nigri') sunt clandestina detentionis loca ab actione Americana in variis terris directa, inter quos plures civitates membra Unionis Europeae.

Existentia, quam Amnestia Internationalis ab anno 2005 iam suspiciebat, loquens de gulagia sive гулаг (mentionem faciens de Sovieticis detentionis castris), est revelata a periodico Washington Post, et Georgius Bush, Praeses Civitatum Foederatarum Americae, rem confessus est die 6 Septembris 2006.

Dick Marty, Senator Helveticus, Ianuario 2006 edidit rudimenta relationis petitae a Consilio Europaeano, quae firmavit prope centum homines raptos esse a CIA et translatos in carceres secretos et/vel missos in terras Medii Orientis et Asiae sine iudicio nec advocatis in formulis iudiciorum appellatis Anglice "extraordinary rendition."