In campo Idistavisone anno 16 p.C.n. exercitus Romanus ex 80000 militibus consistens Nerone Claudio Druso, qui Germanicus appellatur, imperatore contra Arminii Inguiomerique copias Germanicas pugnavit[1].

Campus Idistaviso fere anno 1895 pictus

Germani quamquam victi non multos bellatores perdiderunt et ad Vallum Angrivariorum recesserunt repugnatum.

Tiberius de utilitate expeditionis dubitans Germanicum nepotem invitum exercitumque revocavit et bellum Romano-Germanicum a Druso fratre anno 12 a.C.n. inceptum finivit.

Locus recensere

Locum campi Idistavisonis Tacitus inter Visurgim et collis situm esse scripsit. Ut inveniatur, saepe nomen eius inspectum et cum nominibus locorum nostri aetatis comparatum est.

Iacobus Grimm et multi alii secundam partem nominis Idistavisonis verbo Theodisco Wiese (prato) congruere putant[2]. E contrario prima pars Idista dubior est:

  • Idisem, feminam divinam in Germania antiqua, Grimm cognovit.
  • Deister, saltum apud fluvium Visurgim, Mehliß[3] Idistam esse putavit.
  • Ith, alium saltum prope fluvium Visurgim, Idistam esse Schmich coniecit.
  • Indristam, nomen fluvii Innerste anno 1013 adhibitum, Regel[4] recognovit.

Mommsen et Schmidt campum Idistavisonem apud urbem Bückeburgem situm esse arbitrati sunt.[5]

Notae recensere

  1. Tacitus: Annales II, 16
  2. Schmich: Was bedeutet Idistaviso?
  3. Mehliß, H.: 'Wo ist d. Schlachtfeld d. „campus idistavisus(sic!)“ u. was bedeutet d. Name „Deister“ ? (Zeitschr. d. Ver. Heimatbund Nieders. 4. 1928.)
  4. Regel: Lag Idistaviso an der Innerste (Indrista, Indistria)?
  5. Mommsen, Theodor: Römische Geschichte Band 6, Achtes Buch, Länder und Leute von Caesar bis Diocletian, Erster Teil. DTV, München, 1976

Nexus interni