Monocotyledones 
Ordo : Asparagales 
Familia : Asparagaceae 
Subfamilia : Nolinoideae 
Genus : Calibanus 
   
Subdivisiones: Species
Vide commentarium.

Calibanus est genus plantarum, cui sunt binae angiospermarum species, ambae sempervirentes succulentae atque in aridis Mexici regionibus endemicae. Genus per classificationis systema APG III in subfamiliam Nolinoidearum (olim Ruscacearum) familiae Asparagacearum digeritur.[1] Olim autem inter Agavaceas (nunc Agavoideas) perscriptum, nunc ab eis separatur, quia polycarpicum et dioecium est. Nomen generis Calibanum dicit, antagonistam monstruosum in The Tempest, ludo scaenico Shakesperiano.

Folia Calibani hookeri.
Cortex Calibani hookeri.

Planta siccitatem optime tolerat, habitu cunctanter crescens. Cui sunt radices tuberosae, caudices appellatae. Caudex ad 1 metrum latum crescere potest, fasciculis foliorum venetorum, grossorum, graminiformium, filamenti metallici similium, 50 centimetra longorum, ex medio orientium et vetustate nutantium praeditus. Fascicula florum perparvorum et cremeorum, aliquando roseorum vel purpureorum tincta, sunt rigida, circa 10–20 centimetra longa. Plantae femineae baccas ferunt globosas, ovoideas, terangulatas, semina rotunda continentes.

Species recensere

Notae recensere

  1. M. W. Chase, J. L. Reveal, et M. F. Fay (2009), "A subfamilial classification for the expanded asparagalean families Amaryllidaceae, Asparagaceae and Xanthorrhoeaceae," Botanical Journal of the Linnean Society 161 (2): 132–36, doi=10.1111/j.1095-8339.2009.00999.x.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Calibanum spectant (Calibanus, Beaucarnea).
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index