Caïn (indecl. sive Cain,-is) (Hebraice: קין‎, Arabice: قابيل‎ ) est filius primus Adami et Evae hominum principum in Biblia et Alcorano. Abel et Seth ei sunt fratres natu minores. Cain est agricola, cum Abel pastor sit. Cain Abelo invidit, quia Deus sacrificia animalium Abeli maluit. Abelum occidit et signo Cainis affecto homicida primus a Deo expulsus est. In terram nomine Nod migravit et ibi familiam condidit.

Cain Abel necat (imago saeculi XV)

Cain in litteris recensere

Duo praeclarissima opera litteraria de Cain ad romanticismum pertinentː poema Victoris Hugo La Conscience[1] et drama Byron Cain inscriptum (1821)[2]. Tertio loco memoratu dignum est poema Caroli Baudelaire Abel et Caïn[3] ad rebellionem provocans. Postea Ioannes Steinbeck quoque anno 1952 in mythistoria East of Eden fabulam Biblicam varie retractavit.

Notae recensere

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!