Vide etiam paginam discretivam: Caesarea

Caesarea Maritima seu Caesarea Palaestinae fuit urbs in Palaestina. Ab Herode Magno primo saeculo a.C.n. condita, mox ab anno 6 caput provinciae Romanae Iudaeae fuit. Die 5 Martii anno 71 Vespasianus coloniae Romanae iura ei dedit nomine Colonia Prima Flavia Augusta Caesarea. A quo tempore incolae liberi cives Romani fuerunt et lingua Latina in inscriptionibus saepius legitur[1]. Tertio saeculo appellatio Metropolis ab Alexandro Severo addita est. Anno 640 aut 641 ab Arabis capta celeriter emarcuit. Hodie magnus campus archaeologicus in situ visitur.

Ruinae Caesareae antiquae in campo archaeologico nationali.
Theatrum Romanum in Caesarea : quod hodie spectas ad restitutionem Septimi Severi referendum est, etiamsi primum theatrum ab Herode aedificatum est.

Historia recensere

In hoc loco antiquitus fuit Phoenicum emporium Stratonis Turris dictum (Graece Στράτωνος Πύργος[2]) quod Pompeius anno 63 a.C.n. novae provinciae Romanae tum creatae addixerat[3] et Octavianus anno 30 a.C.n. Herodi reddiderat[4]. Multo postea incolae Graeci et Syrii qui Iudaeos despiciebant Stratonem ut conditorem celebrare coeperunt[5]). Revera tamen rex Herodes Magnus Caesaream inter 21 et 9 a.C.n. paene ex nihilo condidit. Nam eius regnum portu aliquo carebat per quem ad commercium maritimum accedere posset. Insuper inter Doram et Ioppam, quae parvae stationes erant, nautae ventis et tempestate vexati nullum locum in litore plano inveniebant quo adpellerent.

De urbe ab Herode condita recensere

 
Unica inscriptio antiqua Pontium Pilatum praefectum memorans in theatro Caesariensi inventa est. Tiberieum templum imperatori Tiberio dedicatum fuisse videtur.

Itaque idoneum locum nactus rex magnum portum (secundum Flavium Iosephum[6] Piraeo maior erat) excavari iussit, qui et naves longas et naves onerarias capere posset, et magnificam urbem iuxta aedificavit quae caput oeconomicum regni sui fieret, cuius viae velut in scacchio sese invicem aequaliter secabant et quae omnibus commoditatibus urbium hellenisticarum instruebatur, stadio vel circo, theatro, Foris, templis... Nam templa quoque paganorum deorum statuis ornata exstruxit, cultum patrium ut advenae spe lucri undique acciti observare possent[7]. Maximum templum in colle supra portum edito, ita ut primum a navigatoribus urbi appropinquantibus spectaretur, exstructum et ad cultum imperatorum Romanorum destinatum Romae et Augusto dedicatum erat.[8] Quae omnia Hierosolymis ob religiosum Iudaeorum zelum facere non licebat. Ita hac nova urbe condita Herodes orbi transmarino et moribus GraecoRomanis regnum patefacere cupiebat. Atque in honorem amicorum patronorumque Romanorum portum Sebastum (quod Latine Augustus dicitur) et urbem Caesaream appellavit.

Maximum omnium aedificium, ingentem et luxuriosam domum regiam prope circum in angusto promuntorio e tribus partibus mari circumventam exstruxit. Quae postea in praetorium praefectorum Romanorum conversa est, ubi ius dicebant et legationes recipiebant. Domus tam vasta erat ut non modo praetorium sed etiam balineum et schola centurionum inibi fuerint.

De Iudaeorum persecutionibus recensere

Populus Caesariensis mixtura diversarum gentium constabat. Ob industriam enim et prosperitatem oeconomicam in illam novam urbem multi homines undique convenerunt. Principio Iudaei in boulê (senatus genere Graeco) praestantiam retinebant sed paulatim controversiae et dissensiones inter illos et ceteros cives, in primis Graecos et Syrios, ortae sunt atque anno 59/60 ad proelia ventum est. Tum procurator Felix in Iudaeos sibi non obtemperantes cum e loco recedere iussisset milites immissit et magnum numerum eorum necavit (milites in auxiliis merentes e Syria aut Palaestina lecti Iudaeis infesti erant). Mox legationes ambarum partium Romam profectae sunt ad causam agendam. Nero autem secundum adversarios Iudaeorum iudicavit qui tum praestantiam in civitate amiserunt.

Anno 66 rursus magna caedes Iudaeorum Caesareae fiebat sub venali procuratore Gessio Floro. Secundum historicum Flavium Iosephum[9] intra horam non minus quam viginti milia eorum tum trucidata sunt. Etiamsi numerus ad indignationem movendam inflatus videtur, non est dubium quin haec caedes una e causis efficientibus primi belli Iudaici fuerit. In quo bello incolae duci Romano Vespasiano favebant atque quinto nonas Iulias[10] 69 legionarii sui eum Augustum et successorem ad imperium Caesareae conclamaverunt[11], paucis post diebus quam praefectus Aegypti Tiberius Alexander legiones Alexandrinas in verba Vespasiani adegerat. Mense octobri anni 70 Titus victoriam et natalem fratris Domitiani Caesareae celebravit dum multitudinem captivorum Iudaeorum in circo custoditorum[12] aut bestiis aut flammis tradit vel etiam ad internecionem inter sese pugnare cogit[13].

De colonia florente ac ... vergente recensere

 
Pavimentum tesselatum Caesareae inventum.

Hierosolymis captis et bello peracto anno 71 colonia Romana a Vespasiano facta est. Ab illo tempore rebus publicis praefuerunt duumviri, decuriones, aediles etc., religioni autem pontifices et cultui imperatorum Romanorum seviri Augustales (collegium sex divitum libertorum), ... ut in omni colonia Romana. Haec colonia diu felix et dives fuit. Nova aedificia publica addita : aquae ductus, circus alter, amphitheatrum, templum Hadriano dedicatum, Mithraeum[14] etc. Iam a secundo saeculo urbs scholis insignis erat in quibus discipuli e longinquo saepe venientes philosophiae, iuri, theologiae, rhetoricae studebant. Praeclari magistri ibi docuerunt, ut Christiani Origenes et Eusebius Pamphili qui amplissimam bibliothecam ecclesiasticam illorum temporum collegerunt[15]. Quarto saeculo vestes purpura Caesareae tinctae in omnes provincias adhuc divendebantur.

Sexto saeculo primae calamitates urbem profligare coeperunt : invasiones Persicae, pestis, seditiones Samaritanorum... Ultimum et exitialem ictum dederunt Arabum invasiones circa 640. Medio Aevo Caesarea merum castellum erat de cuius possessione Christiani cruce signati et Musulmani vi certabant.

Notae recensere

  1. Iosephus Geiger, 'How much Latin in Greek Palestine?' in Aspects of Latin. Papers from the Seventh International Colloquium on Latin Linguistics. Jerusalem, April 1993, curante H. Rosen, 1996  : 39-57
  2. Ant. Iud. XIII.313, 324, 395.... Strabo, Geographica XVI.2.27.
  3. Ant. Iud. XIV.76
  4. Ibid. XV.217
  5. Ant. Iud. XX.173
  6. BI I.410-411.
  7. De Bello Iudaico II.261.
  8. BI I.414.
  9. BI II.457.
  10. Tacitus, Hist. II.79
  11. BI IV.601-604.
  12. Patrich (2016) p.79.
  13. Flavius Iosephus, BI VII.37-38, qui magis quam 2500 eorum ita perisse aestimabat.
  14. Robertus Bull (curator), The Mithraeum at Caesarea Maritima, American Schools of Oriental Research, 2017.
  15. Alanus Le Boulluec, ' D' Origène à Eusèbe : bibliothèque et enseignement à Césarée de Palestine' in L'enseignement supérieur dans les mondes antiques et médiévaux, Parisiis, 2008 : 239-261. Caesarea Maritima e la scuola origeniana : multiculturalità, forme di competizione culturale e identità cristiana : atti dell'XI Convegno del gruppo di ricerca su Origene e la tradizione alessandrina, 22-23 settembre 2011, Brescia, 2013.

Fontes recensere

 
Reliquiae portus Sebasti.

Incolae noti recensere

Si vis plura legere... recensere

  • Caesarea maritima  : a retrospective after two millenia (curantibus Avner Raban et Kenneth G. Holum), Lugduni Batavorum, Brill, 1996 Apud Guglum librorum
  • Caesarea papers. Straton's Tower, Herod's Harbour, and Roman and Byzantine Caesarea : including the papers given at a symposium held at the University of Maryland, the Smithsonian institution, and the Jewish community center of Greater Washington on 25-28 March, 1988, curante Roberto Vann, University of Michigan, 1992
  • Caesarea papers. 2, Herod's temple, the provincial governor's Praetorium and granaries, the later harbor, a gold coin hoard, and other studies curantibus K.G. Holum, A. Raban, et J. Patrich, Journal of Roman Archaeology, 1999
  • Corpus inscriptionum Iudaeae-Palaestinae, a multi-lingual corpus of the inscriptions from Alexander to Muhammad. Volume II, Caesarea and the Middle Coast 1121-2160, Berolini, De Gruyter, 2011 Apud Guglum librorum
  • Kenneth Holum et alii, King Herod's dream : Caesarea on the sea, New York, Norton, 1988
  • Leo Kadman, The coins of Caesarea Maritima, Tel-Aviv, Schocken, 1957
  • Lee Levine, Caesarea under Roman rule, Lugduni Batavorum, Bril, 1975 ISBN 90-04-04013-7
    • Roman Caesarea : an archaeological-topographical study, Hebrew University of Jerusalem, 1975
  • Clayton Miles Lehmann et Kenneth G. Holum, The Greek and Latin inscriptions of Caesarea Maritima, The American schools of oriental research, 2000
  • Ioannes Mesqui, Césarée maritime : ville fortifiée du Proche-Orient, Parisiis, Picard, 2014,
  • Iosephus Patrich, "Caesarea am Meer - Herodes' maritime Lebensader in die weite Welt", Antike Welt 2016/2 : 70-79 (universus fasciculus Herodes König von Iudäa inscriptus est).
  • Iosephus Porath, Caesarea maritima. Herod's circus and related buildings, Hierosolymis, Israel Antiquities Authority, 2013-2015 (duo volumina)
  • Avner Raban, The harbour of Sebastos (Caesarea Maritima) in its roman mediterranean context, Oxford : Archaeopress, 2009
    • The Harbours of Caesarea Maritima : results of the Caesarea Ancient Excavation Project, 1980-1985 (duo volumina 1) The site and the excavations 2) The finds and the ship), Oxford, 1989-1994
  • A. Reifenberg, 'Caesarea: A Study in the Decline of a Town.', Israel Exploration Journal. 1950/51(1) : 20–32, Tabulae VIII–XVI.
  • Iosephus Ringel, Césarée de Palestine : étude historique et archéologique, Parisiis, Ophrys, 1975 ISBN 2-7080-0414-X
  • Religious rivalries and the struggle for success in Caesarea Maritima, curante T. Donaldson, Wilfrid Laurier University Press, 2000.
  • Jean-Michel Roddaz et Jean-Claude Golvin, Hérode : le roi architecte, Arelate, Actes Sud, 2014
  • Scavi di Caesarea Maritima , Romae, L'erma di Breitschneider, 1965
  • Studies in the history of Caesarea maritima (curante Carolo Fritsch), 1975 = Bulletin of the American Schools of Oriental Research. Supplement 19.

Nexus externi recensere