Caecitas[1] est morbus ac condicio corporis aut animi visionem partim aut plane impediens.

Canis ductor caeco itionem ministrat.

Anno 2019, secundum Ordinem Mundi Sanitarium viginti duo miliens centena milia hominibus plus vel minus caecitas est[2].

De synonymis recensere

Caecitas notionem generalem cum variis significationum coloribus congruentem significat, at typhlosis[3] (ab adiectivo Graeco q.e.τυϕλός 'caecus' deductum) terminus technicus medicorum est. Ablepsia[4] (a Graeco [alpha privativum] + βλέπω 'specio, video') non vitium oculorum nec furorem animi sed 'temeritatem' et 'inconsiderantiam' significat. Caecitudo est verbum arcanum a Festo ex P.Opilio Aurelio quodam excerptum. Non est, cur hoc verbo utaris.

Canes ductores recensere

Saepe canes educantur, ut suum quisque ducant dominum domi et foris ambulantem, nempe ut in triviis consistant, vias transeant, cibum ferant, in periculis latrent.

Scriptura Braille recensere

Ludovicus Braille scripturam Braille, quae dicitur, invenit, qua caeci digitis legentes verba per spinulas elevatas e charta sentiunt.

Mythologia recensere

Caecitas late tractatur in fabulis, in quibus caeci saepe et praeclari sunt et aliis virtutibus ornati. Caeci nonnumquam vates sunt.

Exempla recensere

Tiresias ab Hera aut ab Athena caecatus est. Misericordiae causa, Zeus eum fecit prophetam, Athena autem aures poliit, ut aves canentes intellegere posset.

Oedipus factus est vates, postquam oculos suos exfodit.

Homerus vates ipse dicitur caecus fuisse.

Etiam videnda recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Caecitas spectant (Blindness, Visual impairment).

Notae recensere

  1. Cic. Tusc. 5.113; Plin. nat. 11.149; et alibi.
  2. * 2019 World Report on vision (Anglice)
  3. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  4. Suet. Claud. 39; Serv. ad Verg. Aen. 7.647.