Saepe est sub palliolo sordido sapientia.
– Caecilius apud Cic. Tusc. 3.56

Caecilius Statius fuit poeta scaenicus Latinus saeculi II a.C.n..

Vita recensere

Statius fuit Gallus Insuber; natus est forsitan Mediolani inter 230 et 220 a.C.n., id est inter Plauti et Terenti generationes. Romam deferri ut servus traditur, et cum emptus esset a Caecilio quodam, post manumissionem illius nomen gentilicium cepit, sicut antea Livius Andronicus fecerat. Fabulas scaenicas tantum scripsit, quas feliciter acceptae sunt cum actae essent a clarissimo actore Ambivio Turpione. Floruit ad 180 a.C.n.; mortuus est circa 168 a.C.n., secundum chronologiam Hieronymi, sed haec traditio incerta est.

Opera recensere

Fere omnia opera Statii deperdita sunt; quorum supra quadraginta titulos, partim Graecos (Gamos etc.) partim Latinos (Exul, Fallacia, etc.), partim duplici lingua (Hypobolimaeus sive Subditivus, Obolastes sive Faenerator), et multa minima cetera, congerentia fere 250 versus exstant. Impossibile est nobis iudicare de arte eius, sed tria fragmenta nobis digni memoratu sunt: Aulus Gellius ea tradidit e Plocio, comoedia palliata quam Caecilius verterat e textu Graeco Menandri. Haec fragmenta commonefaciunt nos de illa Plauti vivacitate quae in Menandro deest.

Aliquot versus in sententias traditi sunt, gravitatem quandam testantem quae nuntiat Terentianum stylum.

De fortuna recensere

De Caecilio Statio multa iudicia a serioribus scriptoribus nobis traditi sunt, quorum plerique Caecilium describunt quasi e maximis (nisi maximum) poetam fabularum Romanum, sed Ciceronis iudicium forsitan exitiale fuit Caecilii operibus; orator ille, quamquam scribens Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum (De optimo genere oratorum 2), haec severa verba demum reliquit:

secutusque sum, non dico Caecilium ... malus enim auctor Latinitatis est, sed Terentium, cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi
– Cicero, ad Att. 7.3.10

Nexus interni

Nexus externi recensere