Sancta Caecilia fuit virgo Romana, quae ob fidem Christianam tempore persecutionum martyrium passa est. Etiamsi de vita eius paucissima tantum certa constant, inter celeberrimas sanctas tamen connumeratur, praesertim cum in Occidente patrona musicae ecclesiasticae habeatur. Festum eius die 22 Novembris celebratur.

Sancta Caecilia ad organum (saeculo XVII depicta)
Caecilia in extasi(en) a Raphaele Sanctio picta

Vita recensere

Constat Caeciliam virginem Romanam fuisse, quae pro fide Christiana martyr exstitit, cultumque eius cum sanctis Tiburtio et Valeriano quodammodo connecti[1]. Nobili genere erat, forsitan e gente Caeciliorum Metellorum. Quo tempore passa sit ignoratur; in Martyrologio Romano Caecilia "saeculo incerto" vixisse dicitur[2].

Opiniones eruditorum de anno mortis eius inter se valde differunt:

Passio sanctae Caeciliae recensere

Textus Passionis sanctae Caeciliae multis manuscriptis nobis traditus est; editionem criticam Hippolytus Delehaye praeparandam curavit[5]. Passionem hanc H. Quentin haud ante a. 486 scriptam esse existimat, valorem ergo eius historicam haud magni momenti esse[1].

In Passione Caecilia christiana esse dicitur et contra voluntatem suam Valeriano (adhuc pagano) in matrimonium tradita. Nuptiis peractis Valerianus, a Caecilia persuasus, baptizatus est, posteaque ipse etiam fratrem suum Tiburtium ad Urbanum papam ad baptisma recipiendum adduxit. Valeriano et Tiburtio ob fidei Christianae confessionem necatis, ipsa Caecilia ab Almachio iudice accusata est; cum autem in fide permaneret, primo flammis sub balneum suppositis occidi iussa est, posteaque gladio occisa[1].

E hac Passione textus lectionum secundi nocturni, responsoriorum et antiphonarum officii sanctae Caeciliae in Breviario Romano desumpti sunt[6].

Cultus recensere

In Ecclesia recensere

Sancta Caecilia ab Ecclesia Romana, orthodoxa, Anglicana et nonnullis Lutheranis (in Suecia) colitur. Inter ecclesias Deo sub nomine sanctae Caeciliae dicatas praesertim nominandae sunt basilica Romana Sanctae Caeciliae trans Tiberim, secundum traditionem in loco domus ipsius Caeciliae exstructa, atque ecclesia cathedralis sanctae Caeciliae Albiae.

Translationes corporis sanctae Caeciliae recensere

 
Corpus sanctae Caeciliae: sculptura Stephani Maderno in basilica Romana Sanctae Caeciliae trans Tiberim

Post martyrium Caecilia in catacumbis Callisti sepulta est, quod in Passione notatur[7], varia autem documenta saeculo septimo scripta eam hoc loco venerari testantur[8]. Secundum opinionem H. Quentin, medio saeculo octavo, propter imminentem invasionem Longobardorum, corpus Caeciliae e loco suo clam asportatum est et in catacumbis Praetextati iuxta corpora Valeriani et Tiburtii collocatum[1]; unde saeculo nono a Paschale I ad basilicam sanctae Caeciliae a se renovatam iterum translatum est et ibi conditum[7].

Basilica Sanctae Caeciliae trans Tiberim saeculo sedecimo iterum renovata est, quo tempore capsa, in quo corpus eius conservatur, aperta est. Hoc tempore statuam marmoream corporis beatae Caeciliae Stephanus Maderno, qui capsae aperiendae ipse interfuit, fecit[9].

Patrona musicae recensere

In Passione nuptiae Caeciliae et Valeriani hoc modo describuntur: Venit dies in quo thalamus collocatus est, et, cantantibus organis, illa in corde suo soli Domino decantabat. In antiphona autem, a qua Laudes et Vesperae de s. Caecilia incipiunt[10], hic textus ita abbreviatus est: Cantantibus organis, Caecilia Domino decantabat. Qui textus brevior facile intelligi potest tamquam Caeciliam comitante organo canere, immo forsitan ipsam organo uti narraret. Propter quod, iuxta opinionem H. Quentin, sancta Caecilia tamquam caelestis patrona musicae haberi coepit[1].

Repraesentationes in arte recensere

Ex quo tempore Caecilia tamquam caelestis patrona musicae haberi coepta est, saepissime cum instrumentis musicis a pictoribus repraesentari solet. Attributa eius sunt organum vel violina, gladius (attributum martyrii) et rosa.

Alia recensere

Est in ecclesia collegiata Beronensi inscriptio de martyrio sanctae Caeciliae. Refert praefectum Almachium quondam Caeciliam cremari iussisse. Cum non contigisset, praefectus denuo eam occidere iussit. At illa non potuit occideri. Quam ob rem semiviva relicta est.

Bibliographia recensere

Quentin, H. 1910. Cécile (sainte). In: Dictionnaire d’Archéologie chrétienne et de Liturgie, 2 (2).[1]

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 Quentin, H. 1910. Cécile (sainte). In: Cabrol, F. (ed.), Dictionnaire d’Archéologie chrétienne et de Liturgie, Vol. 2, 2ème partie, col. 2712–2738. Letouzey et Ané, Paris. (lege hic)
  2. Martyrologium Romanum, editio altera. Typis Vaticanis MMIV [p. 717]
  3. Erbes, C. 1888. Die h. Cäcilia im Zusammenhang mit der Papstkrypta sowie der ältesten Kirche Roms. Zeitschrift für Kirchengeschichte. 9: 1–60. (lege hic)
  4. Kellner, K.A.H. 1902. Das wahre Zeitalter der hl. Cäcilia. Theologische Quartalschrift, 84: 237–258.
  5. Delehaye H. 1936. Étude sur le légendier romain. Les saints de novembre et de décembre (= Subsidia hagiographica. vol. 23). Société des Bollandistes, Bruxellis. [pp. 194–220]
  6. Breviarium Romanum. Pars autumnalis. Editio typica nova. Typis polyglottis Vaticanis MDCCCCXLIX. [pp.860–875]
  7. 7.0 7.1 Brev. Rom., d. 22 Nov., ad Matutinum, Lectio vi, circa finem.
  8. H. Quentin, op. cit., col. 2732sq.
  9. Bosio, A. 1600. Historia Passionis B. Caeciliae Virginis, Valeriani, Tiburtii, et Maximi Martyrum; necnon Urbani, et Lucii Pontificum, et Mart. Vitae. Atque Pachalis Papae I. Literae de eorumdem Sactorum corporum inventione, & in Urbem translatione. Apud Stephanum Paulinum, Romae. (lege hic)
  10. Brev. Rom., d. 22 Nov., ad Laudes, 1a ant.