Bulla Aurea fuit pactum maximi momenti omnium legum fundamentalium sacri Romani imperii, ab imperatore Carolo IV anno 1356 compositum et editum. Quo in instrumento modus eligendorum imperatorum per principes electores imperii usque ad finem imperii anno 1806 institutus est. Nomen, quod ex saeculo decimo quinto in usu est, ad signum aureum septem exemplaribus pacti annexum refertur. Capitula 1-23 nomine "Nürnberger Gesetzbuch" (liber legum Norimbergensis) nota Norimbergae composita et die 10. Ianuarii 1356 ibidem inter dietam imperii promulgata sunt, capitula 24-31 ("Metzer Gesetzbuch" sive liber legum Mettensis) autem die 25. Decembris 1356 Mettis. Bulla aurea anno 2013 in indicem memoriae mundi assumpta est.

Exemplar Treverense bullae aureae.
Medalia Bullae Aureae Caroli IV.
Pagina ex manuscripto bullae aureae, quae anno 1400 iussu Vencelai regis confecta est. Sinistra: Rex tunica caeruleata indutus, sex principibus electoribus circumdatus, quod ipse rex Bohemiae princeps elector fuit. Dextra: Archiepiscopus Coloniensis ut princeps elector.

Summa bullae aureae recensere

Magna ex parte bulla aurea non ius novatum sed rationes moresque, qui saeculis ante exitum habebant, conscripti sunt:

  • Ius "regis in imperatorem promovendi" eligendi paene principes electores erat. Archiepiscopo Moguntino, cancellarius Germaniae, "infra unum mensem, a die notitie obitus (regis) continuo numerandum", principes electores Francofurtum convocandi erant, ut in ecclesia Sancti Bartholomaei successor eligeretur.
  • Principes electores quotannis congregari debebant, ut cum imperatore consulerent.
  • Principes electores immunes et titulum eorum hereditarium esse confirmatum est.
  • Praetera principes electores iuris signandi nummos, portorii imponendi ac iurisdictionis infinitae compotes facti sunt.
  • Iudaei a principus electoribus contra pecuniam pro tutela protegendi erant.
  • Territoria principum electorum individua dicta sunt, ne vota eorum dividerentur sive augerentur.

Pars secunda imprimis de quaestionibus protocollaribus, vectigalibus et poenis de coniurationibus contra principes electores scripta est. Filii aut successores eourm "Germanica, Italica et Slavica linguis" instruerentur.

Consecutiones recensere

Privilegia prinicipum electorum per saecula creta confirmata sunt:

Cum singula territoria maxima ex parte autonoma essent, Sacrum Imperium Romanum in imperium unitarium profectus non est ut puta Anglia aut Francia. Pace Westphalica anno 1648 denique Germania in territoria sui iuris divisa est, administratio imperii usque ad annum 1806, quo imperium ad finem adductum est, protinus vim perdidit.

Editiones recensere

  • Wolfgang D. Fritz (ed.): Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. vom Jahre 1356 (= Monumenta Germaniae Historica, Fontes iuris Germanici in usum scholarum separatim editi. vol. 11). Böhlau. Weimar 1972. in interrete
  • Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Karls IV. Pars prima: Entstehung und Bedeutung der Goldenen Bulle. Pars secunda: Text der Goldenen Bulle und Urkunden zu ihrer Geschichte und Erläuterung. Weimar 1908. (Apud Wikisource Teil 1, Teil 2)
  • Die Goldene Bulle. In: Lorenz Weinrich (ed.): Quellen zur Verfassungsgeschichte des Römisch-Deutschen Reiches im Spätmittelalter (1250–1500). (= Ausgewählte Quellen zur deutschen Geschichte des Mittelalters. Freiherr-vom-Stein-Gedächtnisausgabe. vol. 33). Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt 1983, ISBN 3-534-06863-7, pp. 314–393 (editio Latina cum versione Theodisca).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bullam auream spectant.