Britney Ioanna Spears (nata die 2 Decembris 1981 in McComb Mississippiae) est cantrix, saltatrix et actrix Americana. In pueritia sua Spears actrix erat et in pluribus seriebus televisivis et praeconiis mercatoriis apparuit, e.g. The Mickey Mouse Club, ante cantrix et saltatrix in iuventute fit, quae praeclarissima eis est. Eius primum album musicum officinale ...Baby One More Time anno 1999 editum est. Circa 100 milliones alba musica et plus quam 100 milliones singulares orbe terrarum venduit,[1] qui unus cantorum maxime vendentium umquam ea facit.

Wikidata Britney Spears
Res apud Vicidata repertae:
Britney Spears: imago
Britney Spears: imago
Britney Spears: subscriptio
Britney Spears: subscriptio
Nativitas: 2 Decembris 1981; McComb
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Britney Jean Spears

Familia

Genitores: James Parnell Spears; Lynne Spears
Coniunx: Jason Allen Alexander, Coemgenus Federline, Sam Asghari
Proles: Jayden Federline, Sean Federline

Vita recensere

 
Britney Spears die 4 Septembris 2003 agit.

Spears a puella canere et saltare semper amabat. Anno 1991, cum annos novem haberet, ad Broadway ivit ut "infrastudium" pro Laura Bella Bundy in fabula Ruthless ("immisericordis") ageret. Postea, ab 1992 ad 1994, apparuit in Disney Channel cum Christina Aguilera et Iustino Timberlake in The Mickey Mouse Club ("sodalitas Michaelis Musculi").

Hoc programmati tempore verno anni 1994 deleto, Spears domi habitavit in Ludoviciana ut vitam puellae Americanam vulgaris haberet; properitate revertit autem, post tres annos, ad saltationis musicaeque mundum.

Tandem multa difficultates habuit. Anno 2007, capillos suos rasit. Acta diurna sordida habuerunt Spears saepe esse ebriam et fumare et fortasse naribus pulverem cocainam ducere.

Discographia recensere

 
Stella Britney Spears in Hollywood Walk of Fame.
 
Britney Spears anno 2012.

Cinematographia recensere

Pelliculae

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Britney Spears spectant.
  • Situs officialis (Anglice)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!