Caseus Briensis[1] seu de Bria[2] (Francogallice Brie) est nomen varietatis casei bubuli in Francia inventae. Cortex caseorum ope fungi Penicillii camemberti fit.

Caseus Briensis de Meldis

Quem caseum Panthaleo de Conflentia anno 1477 laudavit:

Parisius et in partibus circumstantibus casei de Bria excellentissimi habentur, nec immerito ... Patria tamen haec plana est et satis sicca, et ideo credo bonitatem pascuum et herbarum hoc facere ... Satis sunt aerei, quod ex facilitate liquefactionis ad ignem ostenditur. Non est etiam in ipsis magna viscositas, quia non filant, sed funduntur quasi sicut butirrum, et cum non sunt multum novi habent colorem cerae citrinae. Qui quidem color incipit versus circumferentiam et corticem et post successive et paulatine versus centrum: et quando talis color attingit etiam centrales partes, tun casei dicuntur facti et sic perfecti, et vere sunt meliores.[3]

Appellatio Originis Protecta recensere

Caseus sub nominibus Brie de Meaux ("Briensis de Meldis") et Brie de Melun ("Briensis de Meloduno") in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Qui casei ab anno 1980 appellationem in Francia verificatam portabant, ab anno 2009 appellationem in Europa protectam habebunt.

Nec caseus satis notabilis Brie de Nangis ("Briensis de Nangiaco"), qui in eadem regione Briae provenit, nec caseus vicinus Columbariensis mensura minore confectus, appellationibus proteguntur. Nomen Brie pro caseis mollibus in aliis civitatibus productis interdum usitatus est.

Notae recensere

  1. "Caseus ... Briensis" (p. 134 apud Google Books)
  2. "casei de Bria", brevius "Bria": Panthaleo de Conflentia (1477)
  3. Panthaleo de Conflentia (1477)

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio

Nexus externi recensere