Borago (-ginis, f.), antique borrago (ab Arabico vulgari بو عرق bū ʿaraq, a classico أبو عرق ʾabū ʿaraq 'pater sudoris'),[1] est genus duarum specierum herbarum longis foliis pilosis sapore cucumeris simili. Flores caeruleo ad violaceum vergenti colore stellarumque forma ob suum saporem magni aestimantur. Folia saepe theae et lactucae, floresque aliquando vino adduntur. Flores apibus valde grati sunt.

Borago officinalis

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : (unplaced) 
Familia : Boraginaceae 
Subfamilia : Boraginoideae 
Genus : Borago 
   
Subdivisiones: Species

Notae recensere

  1. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), pp.95–96.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Boraginem spectant.
  Vide "Borago" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of North America • USDA Plants Database