Blasius Pascalis[1] (Francogallice Blaise Pascal) (Augustonemeti natus die 19 Iunii 1623; Lutetiae mortuus die 19 Augusti 1662) fuit mathematicus, philosophus, et moralista Francicus. Filius Stephani Pascalis regis magistratus, vita opulenta, debili autem salute gavisus est, et plurime mathematica ac physica coluit studia. Quae tam bene iam ab adulescentia didicit, ut tantum septimum decimum annum agens tractatum de re geometrica conscriberet, undevicesimum dein machinam ad calculandum inveniret, quam postea pasqualinam vocatam diu primam eiusmodi machinarum putabant. Etiam hodierna physica eum ob studium de pressione commemorat in unitate mensurae pascalium appellata, quae 1 newtonium per metrum quadratum indicat.

Wikidata Blasius Pascalis
Res apud Vicidata repertae:
Blasius Pascalis: imago
Blasius Pascalis: imago
Blasius Pascalis: subscriptio
Blasius Pascalis: subscriptio
Nativitas: 19 Iunii 1623; birth house of Blaise Pascal
Obitus: 19 Augusti 1662; Lutetia
Patria: Francia Borboniensis

Familia

Genitores: Étienne Pascal; Antoinette Begon
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Saint-Étienne-du-Mont

Insignia heraldica

Blasius Pascalis: insigne
Blasius Pascalis: insigne

Pascalis religionem Christianam coluit, et plurime Iansenismum, cuius semper strenuus defensor fuit. Etiam Iacobina dilecta soror assidue Iansenismum secuta est et cistercensem abbatiam Portus Regii intravit, tam suam religionem amans ut postremo animam amitteret doloris causa cum Romae Ecclesia Portum Regium delere voluisset. Pascalis ipse cogitationes suas de Iansenismo descripsit in opere "Epistulae Provinciales," idque edidit nomine plumae Ludovici Montaltii.

De vita Pascalis etiam pellicula perfecta est anno 1972, Roberto Rossellini moderatore.

De philosophia recensere

 
Epitaphium Blasii Pascalis

Pascalis philosophatus est de vita, de religione, de ethica et de natura hominum, quas omnes philosophicis in stipulis descripsit. Fuit criticus clarus rationalismi cartesiani, cuius plurimum advertit theoriam rationalis scentiae Dei. Credebat quidem Pascalis Deum non humana ratione sed animo ac fide tantum sciri posse: nam duo esse genera humanae scientiae, alterum ratione, alterum corde gubernatum. Quibus, quorum primum physicas mathematicasque notiones administrat, alterum autem sensus, motus animi perceptaque intima humana, nomina attribuit Pascalis "animus geometriae" et "animus suavitatis" (Francice esprit de géométrie et esprit de finesse).

De oblivione sui recensere

Pascalis adfirmat se in neglegentia universa omnium rerum esse, nescire naturam mundi, suam ipsam naturam, cur aut qua de causa natum esse et cur potius illa aetate quam altera. Sicuti Pascalis, homo quidem prudens ac sapiens suam considerat condicionem, suum statum, nec timet eos indagare ab imis. Sed hoc non efficit multitudo hominum: vivunt enim plures reminiscendo aut desiderando quae iam fuerunt, aut futura praecogitando, rare autem momentum stantem ponderantes. Itaque vitam agunt oblivione sui involuti, solacium quaerentes scilicet congressum, amicitiam, ludum, libidinem, sed etiam divitias, bellum, imperium ac seditionem.

Pascalis sponsio de Deo recensere

Cum homines nequeant infinita scilicet Deum cognoscere, queant autem tantum iis animo confidere, secundum Pascalis nefas est rationalem eorum petere causam. Si aliquis quidem de Deo dubitet, fide plena deficiente, ei oportet sponsionem facere ut Deus exsistet, et hac sponsione vitam suam moderari, id est recte religioseque vivere, servare probitatem atque castitatem nec seditionem, lucrum luxuriamve adsequi. Nam sponsione victa, obtinuerit ille homo aeternam beatitudinem, quae infinita est; si minus, tantum voluptates perdiderit humanas, quae autem finitae aestimantur. Stultus contra est qui sponsionem ne Deus exsistet faciat, mollitiasque cuiusque generis irreligiose petat: nam quod unum obtinere poterit bona finita, sed, sponsione tamen falsa, beatitudinem aeternam infinitamque perdiderit.

De natura hominum deque ethica recensere

"Cum non potuit iustitia corroborari, vis iustificata est." Pascalis de iustitia.

Ducebat Pascalis religionem Christianam solam condicionem humanam illustrare posse: namque cum primum Adam et Eva peccaverunt miseriam toti humano generi intulerunt, atque ab illo tempore vixerunt homines perenne quaerentes beatitudinem quam ab Eden repulsi perdiderunt. Nam nihil tam animose quam quod iam tentum evanescit desideramus. Homo est miser, cum maiora quam se gnoscere aut accipere nequeat, sed itidem magnus, quando suae conscius miseriae: enim animalia suam nesciunt. Peccato primo effecto, homines ad invidiam, fraudem cupiditatemque versi sunt. Quam ob rem ethica non lex optima ad bene vivendum, sed tantum exitum diutinae consuetudinis est; idem ac ius nascitur a vi, et leges moresque antiqui aegre mutantur non quia valentiores quam novi ducuntur, sed quia antiquo ex tempore iam exstant.

De mathematica recensere

 
Ut Blasius Pascalis triangulum arithmeticum descripsit.

Blasius Pascalis in libello cuius titulus est „Traité du triangle arithmétique“ triangulum arithmeticum tractavit, quare Abraham de Moivre id triangulum arithmeticum Pascalianum nominavit. Etiam theorema Pascalium tractavit.

Nexus interni

Notae recensere

Nexus externus recensere

  Lege Βλάσιος Πασκάλιος ("Blasius Pascalis") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam