Birziminium[1] (-i, n.) (seu Podgorica[2] etiam Doclea vel Dioclea) est urbs maxima et municipium, caput novae liberae civitatis Montis Nigri, quamquam praeses rei publicae Cetinje in urbe sedet. Incolunt urbem et municipium omnem 169 132 (ab anno 2003). Incolae Birziminii Birziminienses, Docleienses vel Podgoricenses appellantur.

Wikidata Birziminium
Res apud Vicidata repertae:
Birziminium: insigne
Birziminium: insigne
Civitas: Mons Niger
Locus: 42°26′29″N 19°15′46″E
Numerus incolarum: 150 977
Zona horaria: UTC+1
http://www.podgorica.me/en Situs interretialis
Nomen officiale: Podgorica

Gestio

Praefectus: Olivera Injac
Procuratio superior: Podgorica Municipality

Geographia

Superficies: 1 205 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Scupi, Belgradum, Eblana, Angelopolis, Moscua, Holmiae Municipium, Tyrana, Erivanum, Zagrabia, Luganum, Tranum, Naoussa, Londinium, Kiovia
Prospectus in urbem

Nomina urbis recensere

Podgorica'[3] (quod nomen Latine "infra montes" sonat), aevo medio etiam Birziminium[4], ab anno 1946 usque in 1992 nomen vulgare urbis fuit Titograd.

Geographia recensere

Ibi post plana fluvius Zeta cum Morača unitur, quae a septentrionem in meridiem fluens terram omnem aqua imbuit. Lacus Labeatus a capite chiliometra XV distat: clima mediterraneum est cum aestatibus aestivis et hiemibus mitibus.

Historica oeconomicaque recensere

Birziminium oppidulum primo anno 1326 vocatur, quod diu minoris momenti erat quam oppida Scutarum, Medun, Antibarium, Butua, Cetigna (Cetinje). Saeculo XIV pars Regni Serbici fuit Stephano Dušan duce. Interdum et Venetiae Birzimii regnabant. Ex anno 1446 ad Imperium Ottomanicum pertinebat, cum arx magna contra Serborum impetus constructa est. Burgis constructis partes maiores agere coepit. Postquam politici Berolini in congressu internationali anno 1878 Birzimium Principatui Montis Nigri tradendum esse censuerunt, imperium Turcarum longissimum finitum est. Tunc Birzimium caput terrae negotiationumque proclamatum est Cetigna paulo debilitata. Saeculo XX ineunte incolarum milia XIII Birzimium habuit inter quas Mahometani et Albani sat multi vivebant.

Primo bello mundano exercitus Austriacus urbem occupabat antequam anno 1918 Iugoslavica facta est. Secundo bello pancosmico inimicae legiones Italici (1941-1943) et Germanicae (1943-1944) regionem occuparunt, ubi multa pyroboliis destructa sunt. Urbe mense Decembri 1944 cohortibus Iugoslavicis liberata nomen Birziminii anno 1946 mutatum est ad honorandum Tito imperatorem. Eodem anno caput novae rei publicae communisticae declaratum est. Nomen pristinum restitutum est non ante diem 2 Aprilis 1992; independentia anno 2006 parta Birziminium caput terrae Europaeae sui iuris est quae ex anno 2017 Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali adhaeret et gremium Unionis Europaeae appetit.

Constat Birziminium totius Montis Nigri centrum quaestuarium esse. In urbe aluminium conficitur apud Aluminijuma Podgorica/KAP. Insuper textilia fabricantur necnon agriculturalia tabacumque bonum parantur et venalia prostantur.

Aedificia et res aspectabiliores recensere

Ob historiam sat captantem multae res commiscebantur, inde genera architecturae varia pullulant. Meschitae plurimae in vicis Stara Varoš et Drač praesertim cognosci possunt. Reconstructiones autem post bella saeculo XX factae oppidum magis Europaeum atque modernum fecerunt et tempore communistico nubiscalpia taetra urbi imposita sunt. Annis autem 1990 historica cum modernis rebus unificare architecti conabantur.

Inter res videndas citentur:

  • Ecclesia Christi a mortuis resurgentis orthodoxa
  • Pons millenni (trans flumen Morača, ex anno 2005)
  • Platea Rei publicae centralis (Trg Republike)
  • Turris cum horologio (Sahat Kula)
  • Pons Moscuensis
  • Pons Blasii Jovanović
  • Pons Adži-paša (antiquissimus)
  • Fortificationes Birziminienses
  • Speculatoria turris 55 metrorum (Toranj na Dajbabskoj Gori)
  • Stadium athleticum ad collis pedem (Pod Goricom)

Universitas recensere

 
Meschita Podgoricensis

Universitas Montis Nigri in urbe Podgorica anno 1974 condita est.

Notae recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Birziminium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 42°26′29″N 19°15′46″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana