Bigae (-arum plur., vel postea biga,-ae) in antiquitate erat currus duobus equis iunctus. Hoc verbum contractum ex biiugae est. Cursus bigarum ludis circensibus fiebant. Deae quoque nonnumquam bigis vehebantur, in primis Luna/Diana (contra frater Sol/Apollo quadrigis vehebatur) et Victoria.

Denarius bigatus circa 79 a.C.n. percussus : ex una parte caput Dianae cum arcu et pharetra. Ex altera Victoria bigis vecta, palmam et coronam tenens.

Stricto sensu biga est iunctura duorum animalium : itaque in fabulis mythologicis Cybele aerem scindit bigis leonum[1], Diana bigis cervorum[2], Medea bigis draconum etc.

Bigati (sc. nummi) erant genus denariorum cui hoc nomen fuit quia dea bigis vecta signabantur.

Notae recensere

  1. Lucretius II,601. Catullus Carmen 63 versus 77sqq. Vergilius Aeneis, X,252-255 etc.
  2. E.g. in denariis Romanis : Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Aelia 4. Etc.