Bertrandus, vulgo Bertrand Delanoë (natus die 30 Maii 1950 Tunete in urbe Tunesiae), patre et matre Carthaginiensibus, est politicus Francicus factionis Socialistarum. Anno 2001 magister civium Lutetiae electus est, quod officium, anno 2008 rursus electus, usque ad 2014 tenuit, successore ab hoc anno Anna Hidalgo. Homophylophilia sua anno 1998 manifestata, pro iuribus homophylophilorum pugnat.

Wikidata Bertrandus Delanoë
Res apud Vicidata repertae:
Bertrandus Delanoë: imago
Bertrandus Delanoë: imago
Bertrandus Delanoë: subscriptio
Bertrandus Delanoë: subscriptio
Nativitas: 30 Maii 1950; Tunes
Patria: Francia

Hippone Zaryto (Bizerte) Tunesiae et ab anno aetatis tredecimo Segoduni praefecturae Avarionis educatus est. Rebus oeconomicis apud universitatem Tolosanam studuit. Consiliarius municipalis urbis Lutetiae anno 1977 electus est, collegis Leonillo Jospin, Daniele Vaillant et Claudio Estier (qui omnes celebri annis 2000 facti erunt). Inter 1981 et 1986 legatus est ad Conventum Nationalem.

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bertrandum Delanoë spectant.