Vide etiam paginam discretivam: Berna (discretiva)

Berna (Theodisce Bern, Francogallice: Berne) est pagus Helvetiae. Incolae pagi Bernensis aut Theodisce aut Francogallice loquuntur.

Pagus Bernae
Vexillum Bernae

Notatiae elementi
Caput: Berna (urbs), Bern Germanice,
"Berne" Francice
Ambitus: 5'959 km²
Populatio: 974 235 (31.12.2009)[1]
Densitas: 163 incolae pro km²
Pars Helvetiae ab: 1353
Signum: BE
Lingua: Germanice atque Francice
Pagina domestica: www.be.ch
Tabula
Tabula Bernae
Tabula Bernae

Bernae finitimi pagi sunt: Iura, Salodurum, Argovia, Lucerna, Subsilvania superior, Subsilvania inferior, Urania, Valesia, Pagus Valdensis, Friburgum ac Novicastrum.

Caput pagi urbs Berna idem caput Confoederationis Helvetiae est.

Historia recensere

Ab urbe Berna condita anno 1191 iam Aetate medioevali territorium ab ea rectum in regione fluminis Arurae creatum est. A saeculo 15 Berna regiones hodierni pagi Argovia et ab anno 1536 pagus Valdensis (hodie pagus Helveticus Valdensis) ad civitatem Bernensem pertinuerunt. Cum anno 1798 Francia totam Helvetiam bello vincit, territorium Bernense in plures pagos divisum fuit. Anno 1815 declaratione Consilii Vindobonensis regionem olim ab episcopo Basileae rectam in monte Iura recepit. Pars septentrionalis districtuum Iuranensium Bernae anno 1978 novum pagum Helveticum Iuram condiderunt.

Institutiones recensere

Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Germanice Grosser Rat, Francice Grand Conseil) a 160 legatis populi constitutum et administrandi ad Consilium (Regierungsrat, Conseil exécutif ) a 7 legatis constitutum.

Subdivisiones administrativae recensere

A die 1 Ianuarii 2010 Berna in decem circulos administrativos et quinque regiones divisus est.

Circulus administrativus Regio administrativa
Iura Bernensis Iura Bernensis
Berna-Mittelland Berna-Mittelland
Emmental Emmental-Oberaargau
Oberaargau
Frutigen-Niedersimmental Oberland
Interlacus-Oberhasli
Obersimmental-Saanen
Timium
Belna Seeland
Seeland

Urbes, oppida et vici recensere

Vide paginam: Urbes Bernenses

Geographia recensere

Situs recensere

Pagus in media Helvetiae a monte Iura ad summas Alpes iacet.

Montes recensere

Flumina recensere

Glaciaria recensere

Lacus recensere

Viae recensere

Oeoconomia recensere

In page Bernae agricultura magni momenti est.

Industria officinis urbium Berna, Bienna, Thuna, Langenthal, Burgdorf adest.

Nexus interni

Notae recensere

Nexus externi recensere