Bellum primum de libertate Italica

Bellum primum de libertate Italica (23 Martii - 9 Augusti 1848, 20 - 24 Martii 1849) fuit bellum inter Regnum Sardiniae (breviter cum auxilio Civitatis Ecclesiae, Magni Ducatus Tusciae et Regni Utriusque Siciliae) et Imperium Austriacum. Hoc bellum ab Austria victum est.

Iosephus Venceslaus Radetzky von Radetz dux exercitus Austriaci inter Bellum primum de libertate Italica

Die 22 Martii 1849 Novariae exercitus Austriae a Iosepho Radetzky ducto Regem Sardiniae profligavit.

Insequenti die propter hanc cladem, Carolus Albertus, rex Sardiniae, abdicavit et Portum Calem in urbem Lusitaniae in exsilium voluntarium secessit.

Postea etiam Roma (die 3 Iulii 1849) et Venetia (die 23 Augusti), quae ab anno 1848 a papa et ab Austriacis defecerant, captae sunt.

Nexus interni

 

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!