Bellum de successione Hispanica,[1] vel bellum propter successionem regni Hispanici,[2] fuit bellum Europaeum inter annos 1700 et 1714 gestum.

Causa belli fuit mors Caroli II, regis Hispaniae, sine prole in linea agnaticia. De eius successione Philippus, dux Andegavensis et Ludovici XIV nepos, pro quo Francia, Bavaria et maior Hispaniae pars propugnaverunt, cum archiduce Carolo, Leopoldi I imperatoris filio, contendit , pro quo Imperium, Britanniarum Regnum, Nederlandia, Lusitania, Sabaudia parsque Hispaniae quae Coronae Aragonensi erat propugnaverunt.

Instrumentum pacis Traiecti ad Rhenum die 11 Aprilis 1713, per quod Philippus rex Philippus V notus est, belli finem attulit. Anno insequenti, Italica pars Monarchiae Hispanicae (i.e. regna Sardiniae et Neapolis) imperatori Carolo VI per instrumentum pacis Rastatti tributa est

Nexus interni

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Klinkhamer 1829.

Bibliographia recensere