Bella Siciliana

pugnata inter Carthaginem et urbes Magnae Graeciae ducibus Syracusanis

Bella Siciliana tria sunt pugnata inter Carthaginem et urbes Magnae Graeciae (ducibus Syracusanis) super dominium Siciliae ab 480 a.C.n. ad 307 a.C.n.. Carthaginienses cum artibus mercatoriis praestetissent, cum ex maxima parte navibus ad commercium conducendum essent sustenti (namque ad meridiem magna vastitas minoribus minis erat), classes potentissimas contra piratas et aemulos populos habuerant ei quibus ab Phoenicibus enim illae vires navales devenere easque augentes. Propterea, et crescente Punica hegemonia, in Graecos, qui alteram magnam potentiam eo tempore in Mari Interno habebant, magis ac magis bellum gerebant.

Graeci, similes Phoenicibus, erant periti nautae, qui emporia et colonias per totum mare Internum posuerunt. Ex priscis diebus, hi duo populi aemuli de Sicilia, ad quam utri propter magnitudinem advecti sunt et incolebant, inter se pugnassent: parva enim proelia per multa saecula inter hos pugnata sunt. Nulla historia de his bellis Carthaginiensia superstat hodie, quia, illa urbe anno 146 a.C.n. a Romanis deleta, libri ex bibliotheca propinquis gentibus Africanis dispersi sunt. Ergo plurima quae nos de Bellis Sicilianis scimus, ab historicis Graecis veniunt.

Primum Bellum Sicilianum (480 a.C.n.) recensere

Ad 480 a.C.n. Gelon tyrannus Syracusanus, sustentus ex parte ab aliis poleis Graecis, temptabat totam insulam in se redigere, id cui Carthaginienses ignoscere non sinerent. Opinati vero alii ut Carthaginienses statuissent ut tunc impetum facerent, quianam eodem tempore classis Persica Graeciam ipsam invasit. Quod theorema, foedus inter Carthaginenses et Persas, multum disputatum est, nullo praesto indicio de hoc; neque enim Carthaginensibus placuit aliena implicatio in rebus militaribus, neque in alienis rebus se implicare, nisi rationibus instantibus. Sed Sicilia pretium Carthaginensibus magnum erat, maximasque copias ad illum diem illi sub Hamilicare duce instruxerunt. Propterea bello Carthaginienses studuerunt. Tradunt fere 300,000 virorum militiam sub Hamilcare gessisse; qui numerus videatur haud credibilis esse, quia solum 50 000–100 000 militum potes imperio summa potentia Carthaginiensi arcessi. Perdifficile igitur alere quot. Si sociati fuissent Persis, forte milites mercenarios Punicis auxiliumque praebuissent, sed iam iamque nullum indicium de hoc est.

Bello incipienti tamen propter malas tempestates caesi Hamilcari sunt, forte multi. Postquam apud Panormum (Poene Ziz, Italice Palermo) e navibus egressi sunt, certo in modo victus est Hamilicar ab Gelone in proelio ad Himeram, quod dictum ab Herodoto eodem diem atque id ad Salamina accidere.[1] Hamilcare tum aut in proelio occiso aut sibi mortem per pudorem consciscente, potentia Carthaginiensis valde infirmata fiebat, atque gubernatio nobilitatum eiecta est, factaque deinceps Respublica Carthiginiensis. Rex iam supererat, sed parva potestas ei est, cuius maxima ad Senatum commissa est.

Secundum Bellum Sicilianum (410 a.C.n.-340 a.C.n.) recensere

Ad annum 410 a.C.n. Carthaginiensis ab gravibus cladibus recuperabant. Modo post unum annum, in quo illam repulsam perturbantem apud Himeram tulerunt, regionem septentrionalem fecundam, partem hodiernae Tunisiae, vicerunt; praeterea confirmabant et colonias novas in Africa, sicut Lepcem et Oeam (hodie Tripolim, condiderunt. Etiam causam egerunt ut Mago Barca (qui non in mente permiscendum est Magoni Barcae, frater Hannibali Barcae trans vastitatem Saharam ad Cyrenaicam iter faceret, utque Hanno Navigator ad meridiem per litus Africanum navigaret. Quamvis eo anno coloniae Hispanicae eorum cum Hispanis iuvantibus in seditionem secessissent, intercluda illo maxime aere et argento Carthagine, Hannibal Mago, nepos Hamilcaris, ad invadendam Sicilam parare coeperat. Interea expeditiones ad Marocum), ad Senegaliam, usque in Oceanum Atlanticum, ut forte accidit, usque ad Insulas Azores factae sunt.

Anno 409 a.C.n. Hannibal Mago in Siciliam cum copiis profectus est, evenitque ut ille minores urbis Selinum (Italiane Selinunte) Himeramque—ubi illius avus ante 79 annos victus erat—caperet. Deinceps Carthaginem triumphans cum praedio rediit. Hostes autem Carthaginiensibus maximi Syracusani supererant integri. Anno 405 a.C.n., Hannibal Mago igitur secundam expeditionem duxit, ut ad totam insulam capiendam vindicaret. At ei severa adversitas adfuit et infortunium. Agrigento obsesso, quaedam pestis copias Punicas diripuebant, qua Hannibal Mago ipse excessit. Quamquam subsequens imperator, Himilco, prospere expeditionem obsessione Graeca rumpta pergebat, capta etiam Gela, et identidem exercitum Dionysii I, novi tyranni Syracusani, etiam ille ab morbo infirmabatur, coactus ut opsecraverit pacem, antequam Carthaginem rediit.

Anno 398 a.C.n., Dionysius vi recuperata illud foedus rupit, Motyamque, quoddam castellum Punicum, oppugnavit. Statim adeo Himilco expeditionem duxit, ut non solum Motyam sed etiam Messenam caperet. Denique Syracusis feliciter obsessis per annum 397 a.C.n. subito pestis iterum anno 396 a.C.n. copias Punicas vastavit, quae deficerent. Insequentes sexaginta annos perpetuo multis pugniculis Punici et Graeci inter se agebant, nec epidemica absint. Ad annum 340 a.C.n. Punici usque in meridiem et occidentalem angulum Trinacriae coacti sunt, pace inde instabili.

Tertium Bellum Sicilianum (315 a.C.n.-307 a.C.n.) recensere

Anno 315 a.C.n., Agathocles tyrannus Syracusanus Messenam cepit. Anno 311 a.C.n. ultimas terras ab Punicis in Sicilia tentas invasit, quo russus illud foedus cum Carthaginiensibus violatum est, et Agrigentum obsedit. Hamilcar exin fiilus Hannonis illlius Navigatoris in aggressores impetum prospere fecit. Anno 310 a.C.n., paene totam Siciliam tenebat.

Agathocles desperans clam exercitum 14,000 virorum ad Africam duxit, ut incursione contra Carthaginem ipsam sese magis tyrannum servaret. Atque in his susceptis felix erat: Hamilcari enim reditu ab Sicilia et maximam exercitus partem abstrahenti hisce novis minis et inprovisis obviam iter faciendum erat. Per aciem Punicis sub Carthaginem Hannone Hamilcareque imperantibus congressum est proelium cum Graecis, quo eventu Carthaginienses sunt victi. Deinceps Agathocles Carthaginem obsedit, sed ingentibus moenibus depulsus est. Invicem, Graecis libuit occupare Tunisiam septentrionalem, donec abhinc duo annos 307 a.C.n. ipsi expulsi sunt. Agathocles ipse ad Siciliam fugit et pax concluda inter Punicos et Graecos iam est. Syracusani iam vero multam potentiam in Siciliam post bellum habebant, quamvis eis multae opes sint amissa et etiam Messena urbs strategici momenti.

Post Bella recensere

Postquam Agathocles pacem oravit, Carthaginienses sine ullo aemulo Siciliam tenuerunt usque ad Bellum Pyrrhicum (280275 a.C.n.), quod bellum, in aliquibus opinionibus, et Bellum Mamertinum (288265 a.C.n.) possunt considerari partes Bellorum Sicilianorum, sed quoniam interplicantur in illis externi populi, sicut Roma et Epirus, non ita habebantur. Quamquam Roma prope Siciliam iacet, Romani non Bellis Sicilianis inligati sunt, propter certamina inter vicinos suos, Etruscos, Latinos, Sabinosque saeculis quinto et quarto a.C.n. Bella adsidue gesta et incerta in Sicilia solum terminata sunt ab Romano serius Imperio super insulam.

Notae recensere

  1. Herodotus 7.166.