Basilius I (magnus dux Moscoviae)

Wikidata Basilius I (magnus dux Moscoviae)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Decembris 1371; Moscua
Obitus: 27 Februarii 1425; Moscua
Patria: Moscovia

Familia

Genitores: Demetrius Tanaiticus; Eudocia Moscuensis
Coniunx: Sophia Vitoldi filia
Proles: Anna Basilii filia Moscuensis, Basilius II, Anastasia Basilii filia, Ioannes Basilii filius, Basilissa Basilii filia, Mariya
Familia: Rurici domus

Memoria

Sepultura: Ecclesia cathedralis Michaelis Archangelis Moscuensis

Basilius I Demetrii filius (Russice Василий I Дмитриевич, tr. Vasilij I Dmitrievič; natus 1371, mortuus 1425), filius maior ducis Demetrii Tanaitici, fuit magnus dux Moscoviae ab anno 1389. Sophiam Vitoldi filiam nupsit anno 1387.

Dux Basilius I territorium Moscoviae extendit. Anno 1392 adiunxit ducatus duos, Novogardiae Inferioris et Muromi. Annis 13971398 iniunctae sunt Vologda, Ustiuga et terrae gentis Komi. Anno 1392 Basilius I, provisionis periculi ab Orda Aurea facessendae causa, societatem Lituaniae accessit. Se tamen Lituaniae dux socium infidelem ostendit, qui annis 14031404 Viesmam et Smolenscum occuparet. Basilius I cessaverat vectigal Ordae Aureae pendere post stragem regni illius a copiis Tamerlanis annis 1391 et 1395, sed vectigal restitutum est post invasionem in Moscoviam exercitus Ordae Aureae anno 1408.

Antecessor:
Demetrius Tanaiticus
Magnus dux Moscoviae
1389–1425
Successor:
Basilius II Caecus

Fons recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium I spectant.