Basilius Faber (natus Basilius Schmidt circa annum 1520 Soraviae; mortuus circa annum 1576 Erfordiae) fuit paedagogus Germanicus. Faber operam dabat in prima ecclesiastica historia protestantica praetitulata Magdeburger Centurien.

Vita recensere

Quoniam ei familiaris magister Michael Neander scholam domi frequentare potuit antequam institutum Złotoryja visitaret Valentino Trotzendorf recotre. Tempore paschali anni 1538 autem iin Universitate Leucorea studens factus est, ubi consuetudinem contraxit et cum Philippo Melanchthon et cum Luthero. Neque diu Wittenbergae erat nam praetulit esse magister privatus Nordhusii, etiam pro filiis Ioannis Spangenberg, antequam ipse anno 1550 scholae praeesset.

Quoniam sic dictos gseniolutheranos in circulis Flacii congregatos fovebat querelae ortae sunt, quae eum anno 1556 ad Tennstedt duxerunt. Inde Magdeburgum petivit et ab comitissa et abatissa Anna II (Stollberg-Wernigerode) rector scholasticus instituts et in schola Quedlinburgensi recentius condita. Cum autem Corpus Doctrinae Melanchthonicum salva conscientia agnoscere nequiret, dimissio petenda erat.

Itaque anno 1570 profectus est Ummendorf (Börde) et anno 1571 Erfordiam ubi in Gymnasio Senatorio Evangelico Erfordiensi laboraret. In Saxonia paedagogus illustrissimus habebatur, qui notiones modernas instructorias cum Georgio Fabricio et Adamo Siber disputare solebat. Scholae multae bene ordinari potuerunt opusculis specialibus eius lectis.

Opera selecta recensere

  • Libellus de Synonymia Terentii et copiosa phrasium et locutionum commutatione, Lipsiae 1553, 2. vol. 1556
  • Loci observatorium atque expositionum indices numerosissimi in Cic. Epp. Familiares omnes, Lipsiae 1553
  • Libellus de ratione genuina dicendi et scribendi, monstrata e Terentio et Cicerone, Lipsiae 1554
  • Elenchus legum et disciplinae scholasticae, 1571
  • Libellus de disciplina scholastica, 1572
  • Thesaurus eruditionis scholsticae, 1571, 1587, 1623, 1625, 1691, 1749

Bibliographia recensere