Baderon de Monemuta (natus anno circiter 1100; mortuus 1170/1176), Guillelmi filius, fuit dominus Monemutae ubi castellum fines Cambriae et Angliae olim protexit. Coaevus fuit Galfridi Monemutensis scriptoris Latini. Anno circiter 1130 Rohesiam in matrimonium duxit, filiam Gilberti de Clare; quae nuptiae (patre Rohesiae mortuo) Striguliae celebratae sunt apud fratrem minorem natu Gilbertum de Clare, praeside fratre maiore Gualtero.

E Rohesia Baderon duos filios filiamque unam genuit, scilicet:

Coenobio Monemutensi a Wihenoco condito Baderon "tres forgias" donavit:

Baderon de Monemue omnibus hominibus suis, vicinis, et amicis Francis et Anglis atque Walensibus tam futuris quam praesentibus salutem. Notum sit vobis quia ego assensu filiorum meorum Gileberti et Iacobi pro exchangio de Hodenoc concessi et donavi Roberto priori et monachis de Monemuta in elemosinam tres forgias, unamquamque pro xx. solidis in burgo meo de Monemuta supra ripam Waie, liberas et absolutas et quietas, et omne ferrum quod in eis fabricabitur ab omni teloneo et forestagio et passagio et ab omni penitus genere consuetudinum, necnon concessi quatinus ad peisam meam sint quieti et liberi de teloneo, et qui vendunt et qui emunt ferrum trium praedicatarum forgiarum ... Praeterea praedicta conventio inter me et monachos sic discernatur quamdiu carbonarii trium praedictarum forgiarum operabuntur in meo bosco, quieti sint a forestagio ... [1]

Baderon mox suadente uxore alia dona eodem coenobio dedit.[2]

Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • H. Guillotel, "Une famille bretonne au service du Conquérant: les Baderon" in Droit privé et Institutions régionales: études historiques offertes à Jean Yver (Lutetiae: Presses Universitaires de France, 1974) pp. 361-367 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Keith Kissack, Mediaeval Monmouth (Monemutae: Monmouth Historical and Educational Trust, 1974)

Nexus externi recensere