Bad Kissingen est urbs et commune Bavaricum 21 102 incolarum (anno 2012). Ut nomen significat, ibi sunt thermae, quae tota Germania clarae sunt. Clarissimi visitatores urbis erant Otho de Bismarck, cancellarius Germaniae; Alexander II, imperator Russicus; Franciscus Josephus I, imperator Austriacus; Elisabetha, imperatrix Austriae; et Leo Tolstoj, scriptor Russicus. Vicus primum litteris consignatus est anno 801. Anno 1279, primum nominatum est oppidum. Bello Germanico anni 1866, milites Prussici urbem expugnaverunt. Ludovicus II, rex Bavariae, titulum Bad ad nomen urbis anno 1883 adiunxit.

Bad Kissingen: mercatus forum

Partes urbis recensere

Bad Kissingen omnis divisa est in partes novem:

  • Albertshausen
  • Arnshausen
  • Bad Kissingen (centrum urbis)
  • Garitz
  • Hausen
  • Kleinbrach
  • Poppenroth
  • Reiterswiesen
  • Winkels

Loca et aedificia notissima recensere

  • Aedificium procuratoris regni (Theodisce Regentenbau), fecit architectus Max Littmann anno 1913
  • Castellum Botenlauben
  • Hortus curationis cum porticus (Theodisce Arkadenbau), fecit architectus Friedrich von Gärtner anno 1838
  • Museum cancellarii Bismarck ad salinas superiores
  • Theatrum quod architectus Max Littmann anno 1905 fecit

Clari cives recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bad Kissingen spectant.