Băneasa est Bucarestae praesens regio urbana (Dacoromanice cartier). In hac regione, quae in sectore primo ad septentrionem versus urbis sita est, sunt hortus zoologicus et aeroportus internationalis Aurel Vlaicu.

Băneasa: Via aedificia mense Octobri 2007.
Regio Băneasa in urbe Bucaresta.
Hortus zoologicus in Băneasa situs.
Aeroportus Aurel Vlaicu in Băneasa.
Lacus Băneasa.

Historia recensere

Vicus et aeroportus Băneasa in latifundio Maria Bibescu, comitis Montesquiou-Fézensac (1845–1929) conditi sunt. Postea Băneasa pars Bucarestae facta est. Apud lacum eiusdem nominis sita est[1].

Aeroportus recensere

Ab anno 1909 hic aeroplana in caelum ascenderunt, primus navigator fuit ille Ludovicus Blériot clarus Francicus. Nomen cepit ab Aurelio Vlaicu (1882–1913), claro aeroplanorum gubernator. Ex anno 1948, hic linea aeronautica Dacoromanica Tarom sedem principalem habet. Anno 2012, plurimae lineae aeronauticae in novum aeroportum in oppido Otopeni situm migraverunt.

Hortus zoologicus recensere

Ex anno 1959 hac in regione hortus zoologicus urbis Bucarestae situs est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Băneasam spectant.

Notae recensere