Aurora (mythologia)

dea Romana, sicut Eos

Vide etiam paginam discretivam: Aurora (discretiva)

Aurora est dea Romana, sicut Eos in mythologia Graeca. Omni die, ea prima luce se renovat, et per caelum volat, adventum temporis matutini annuntians.

Aurora, a Guercino, 1621-23 (pictura in Casino Ludovisi?, Romae).

Frater eius est Sol, et soror Luna, et filii illi quattuor venti Boreas, Auster, Eurus, et Zephyrus. Ei sunt multi mariti, inter quos, Tithonus e quo peperit Memnonem Aethiopum regem qui bello Troiano periit et Emathionem[1].

Nexus externus recensere

 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!