Aulus Postumius Albinus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 146 a.C.n.) vir publicus atque rerum gestarum scriptor Romanus fuit.

Gens recensere

Pater eius Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus anno 180 a.C.n. consul erat.

Cursus honorum recensere

Anno 168/167 a.C.n. tribunus militum expeditioni contra Persem regem Macedonum interfuit atque deinde regem captum custodiebat[1]. Anno 155 praetor senatum convocabat, qui legationem philosophorum Graecorum audiret[2] atque, ne obsides Achaeicos liberarentur, adeptus est[3]. Anno 154 a.C.n. cum aliis legatus ad reges Prusiam II et Attalum II missus est, ut pacem inter eos componeret[4]. Anno 151 una cum Lucio Licinio Lucullo ita acriter dilectum habuit, ut tribuni plebis consules comprehendebant[5]. Anno 146/145 Xvir Achaeam provinciam instituit[6].

Rerum gestarum scriptor recensere

Postumius a pueritia fautor linguae Graecae fuit, carmen nobis ignotum[7] atque historias hac lingua composuit[8]. Haec opus a Roma condita ad usque tempus Postumii pertinuisse creditur, sed fragmenta pauca tantum ad nos pervenerunt.

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLV 28,11
  2. Marcus Tullius Cicero, Academica II 137
  3. Polybius, Historiae XXXIII 1,1-8
  4. Polybius XXXIII 13,4-7
  5. Titus Livius, Periochae XLVIII
  6. Marcus Tullius Ciero, Epistulae ad Atticum, XIII 32,3
  7. Polybius, Historiae XXXIX 1,4
  8. Marcus Tullius Cicero, Brutus 81; Academica III 137; Aulus Gellius, Noctes Atticae XI 8,2-3


Antecessores:
Lucius Valerius Flaccus et Marcus Claudius Marcellus III
Consul
151 a.C.n.
cum
Lucio Licinio Lucullo
Successores:
Titus Quinctius Flamininus et Manius Acilius Balbus