Aulaeum ferreum,[1] notio ex architectura theatri sumpta, insuperabilem inter civitates limitem metaphorice describit. Quae notio praesertim tempore belli frigidi, quod dicitur, adhibebatur ad denotandum limitem inter civitates Occidentales, quae bello mundano secundo perfecto, maxima ex parte democratiam ac mercatum liberum asciverunt, et civitates Europae Orientalis, in quibus regimina communistica dicionem et dominationem habebant, quarumque oeconomia consiliis regentium gubernabatur, denotaret.?

Europa tempore aulaei ferrei.

Historia notionis recensere

A bello mundano primo, metaphora aulaei pluries invenitur frontes belli significans. Die 23 Februarii anno 1945 a Iosepho Goebbels suscepta est, cum post conventum Ialtae habitum(en) in periodico Das Reich scripsit, ut primum Germania se dedisset, statim terrae ab Unione Sovietica occupatae "aulaeo ferreo" obductum iri "cum plurimorum hominum trucidatione." Winston Churchill, primus minister Georgii Regis VI, hanc notionem suscipiens, hodiernam significationem novavit, cum primum die 12 Maii anno 1945 in telegrammate ad Henricum S. Truman praesidem usus, Fultoniae(en) in oppido Missuriano die 5 Martii anno 1946 diceret: "A Stettino ad Balticum mare usque ad Tergeste ad Hadriaticum mare aulaeum ferreum per continentem descendit."[2]

Notae recensere

  1. Orationes, p. 100; Valahfridi Monacensis Vitae parallelae, p. 3; Luigi Castagna, Migrantes, Avvenire/Laelius 8 Oct. 2013; Iconoclastes, 8 Iun. 2012.
  2. Anglice: "From Stettin in the Baltic to Trieste in the Adriatic an Iron Curtain has descended across the Continent." (The Sinews of Peace Address at Westminster College)

Nexus interni