De genere plantarum eiusdem nominis vide: Solanum (genus)

Solanum est planta perennis familiae Solanacearum, cuius nomen scientificum binomiale (a Carolo Linnaeo inventum) est Atropa belladonna (bella donna Italiane: femina formosa).[1] Solanum est indigenum in Europa media et meridiana, in Africa et Asia; nunc etiam in America septentrionali invenitur.

Atropa belladonna

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Genus : Atropa 
Species : A. belladonna 
Atropa belladonna 
L.  

Descriptio recensere

Solanum in forma herbae crescit. Radix cylindrata et fortis caulem pilosum et diffusum 1.5 m altitudinis facit. Folia sunt elliptica aut ovis similia, acuta. Flores singulae ex pediculis pendent. Earum forma est similis duo centimetra longis campanis, qui foris colorem ianthinum, intus autem flavescentem monstrant. Fructus sunt sphaerici, magnitudine cerasorum, primum viridis, tunc nigri coloris, ex quibus sucus ianthinus exprimi potest. Fructus continent multa semina ut renes formata. Aestate praecipite in solano flores et fructus eodem tempore inveniuntur.

Pharmacologia recensere

Inter alia alcaloidea ut scopolaminum, hyoscyaminum imprimis atropinum producitur. Id a medicis ad pupillas oculorum elatandas, ad cor retardandum et contra varia venena datur.

Historia recensere

In antiquitate et Media Aevo haec planta ut venenum, ut aphrodisiacum et hallucinogenum (cf. nomen eius Theodiscum Tollkirsche) nota erat. Feminae suco fructuum ad buccas pallidas colorandas et ad pupillas amplificandas usas esse dicuntur. Inde nomen "bella donna" deducitur.


Notae recensere

  1. Furlenmeier, Martinus (1979): Wunderwelt der Heilpflanzen - ed. 2. Altavillae, Rheingauer Verlagsgesellschaft
 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!