Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.

Atanagildus (natus ignoto anno, mortuus anno 567) fuit rex Visigothorum Hispaniae inter annos 551/555 et 567.

Hispania sub Atanagildus, sunt rebelles in Baetica in flavo et provincia Spaniae in fucsia.

Vita recensere

Athanagildus nobilis in urbe Hispali contra Achila I regem Visigothorum motum fecit et ipse rex declaratus est. Quattuor annos contra Achilam certavit. Ab imperatore Romano Orientali Iustiniano I auxilium petivit et accepit. Partem Hispaniae australis Imperio cedere coactus est. Anno 555 Achila a suis necatus est et Atanagildus rex omnibus Visigothis acceptus est. Novvam regiam in urbe Toleto condidit. Atanagildus ad mortem anno 567 regnavit. Complures post menses Liuva I successor rex Visigothorum a nobilibus electus est.

Familia recensere

Atanagildis Gosuinthae nupsit, filae eius Brunichildis et Galsuintha reginae Francorum factae sunt.

Antecessor:
Achila I
Rex Visigothorum
551/555–567
Successor:
Liuva I