Asterias rubens (Anglice common starfish, common sea star) est frequentissimum familiarissimumque in Oceano Atlantico boreorientali asteroideum. Ei sunt quinque membra et usitate 10–30 cm in diametro crescit, sed maiora specimina usque ad 52 cm nota sunt. Id colore plerumque est aurantium vel fuscum et aliquando violaceum; specimina autem ex aquis profundis capta sunt pallescentia. Haec species in substratis saxosis et glareosis habitat.


Classis : Asteroidea 
Ordo : Forcipulatida 
Familia : Asteriidae 
Genus : Asterias 
Species : Asterias rubens 
Asterias rubens 
Linnaeus, 1758[1]  

Colores inter singulos magnopere variantur. Usitatissimi sunt aurantius, ruber, et flavus, sed nonnulla animalia sunt alba, caerulea, purpurea, vel viride.

Ornatus recensere

Specimina siccata et conservata in nonnullis domibus inveniuntur. Hoc asteroideum est monumentum omnino per litora Californiae, Floridae, Sinarum, et variarum insularum populo gratum. Exteriores huius animalis partes, echinoideorum et clypeasteroidorum similes, facile conservari possunt.

Notae recensere

  1. Asterias rubens, MarBEF Data System

Nexus externi recensere

  • De genere apud situm glaucus.org.uk (British Marine Life Society)
  • De specie apud situm marlin.ac.uk
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Asteriadem rubentem spectant.
  Vide "Asteriadem rubentem" apud Vicispecies.