Arne Garborg
Arne Garborg, die 25 Ianuarii anno 1851 in Time natus et die 14 Ianuarii anno 1924 in Asker mortuus, fuit scriptor Norvegicus, diurnarius et interpres.
Vita et opera recensere
Mythistorias multas conscripsit, quarum notissimae Bondestudentar (Studiosi rustici) et Traette Maend (Homines fessi) sunt. Linguam Norvegicam, quae Norvegica nova dicitur, assidue colebat. Homeri Odysseam in hanc linguam vertit et anno 1918 Osloae edidit (versionem in linguam Norvegicam, quae librorum lingua dicitur, Petrus Østbye fecit).
Nexus externi recensere
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |