Aristaenetus (natus circa annum 365 Antiochiae, mortuus post annum 404) vir publicus Romanus erat.

Familia recensere

Avus eius Thalassius praefectus praetorio per Orientem erat, pater Bassianus, mater Prisca nominabatur.

Iuventus recensere

Aristaenetus discipulus Libanii oratoris atque paganus fuit. Libanius duas epistulas eo misit[1].

Cursus honorum recensere

Aristaenetus sectator Flavii Rufini erat. Anno 392 Praefectus urbi Constantinopoli factus est. Anno 404 una cum Imp. Caesare Flavio Honorio Augusto VI consulatum gessit.

Notae recensere

  1. cf. Libanius, Autobiography and selected letters, ed. et trad. F. Norman, Oxford 1992, ep. 184 et 189


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus et Flavius Rumoridus
Consul
404
cum
Imp. Caesare Flavio Honorio Augusto VI
Successores:
Flavius Anthemius et Flavius Stilicho II