Argalias[1] (Italiane Argalìa) est persona in carmine epico Orlando innamorato a scriptore Italico Matthaeo Maria Boiardo scripto.

Spectrum Argaliae et Ferracutus in illustratione Eduardi Dalbono anno 1873 circa facta.

Biographia recensere

Argalias est filius regis Sinarum Galafronis et frater Angelicae. In Orlando innamorato Argalias cum sorore Angelica in Europa pervenit petiturus auxilium militare a Carolo Magno rege Francorum. Comes palatinus Rolandus Angelicae amore capitur sed etiam alii milites sororem Argaliae amant, igitur pactum fit: victor Argaliae Angelicam capiet. Argalias arma magica habet sed nocte miles Astulphus arma ab illo furantur. Postridie apud silvam Ardennensim Argalias contra militem Ferracutum pugnat sed, sine armis magicis, a Saraceno vicitur. Ante mortem suam Argalias sepulturam cum tota armatura flumen petit et Ferracutus hoc a bellatore Sinico accipit. Tamen Ferracutus fugit cum casside bellatoris mortui: igitur in Orlando furioso Ludovici Ariosti spectrum Argaliae Saracenum persequeretur.

Notae recensere

  1. De nomine latino vide versionem latinam operis Orlando furioso.

Bibliographia recensere

  • Cavallo, Jo Ann, The World Beyond Europe in the Romance Epics of Boiardo and Ariosto, University of Toronto Press, 2013.
  • Ponte, Giovanni, La personalità e l'opera del Boiardo, Genuae, 1972.