Aratora (Theodisce: Artern) est urbs in Thuringia sita ad flumen Onestrudem.

Oratorium Sancti Viti media in urbe Aratora, ante nonnullos annos restauratum

Historia recensere

Mentio prima huius oppidi fuit anno 786, quod vicinum est Pratis Aureis (Goldene Aue) quae dicuntur. Incolae privilegia urbana anno 1329 nacti sunt. Anno 1100 possessores Aratorae fuerunt graviones Honstein, ex anno 1510 domini Mansfeldenses, annis a 1579 ad 1810 principes electores Saxonici.

In excavationibus inventa sunt vestigia castelli aquatici veteris. Media in urbe maximi momenti architectonici sunt ruina ecclesiastica Sancti Viti (nunc restaurata), fanum parochiale Deiparae saeculi XVII et habitationes secundum genus classicum constructae saeculi XVIII exeuntis. Maiores Goethii quoque Aratoram incoluerant.

De sale exercendo recensere

Sal exercebatur iam saeculo VI: quaestus iste medio autem saeculo XV valde efflorebat. Ioannes Godofredus Borlach a rege Saxonico instigatus indagationes multas fecit et anno 1727 novam salinam erigi iussit. Et nostris diebus in sepulcreto viridissimo fons salis idyllicus cum herbis medicis circumcirca crescentibus admirari potest.

Poeta Novalis munere officialis in salariis fungens, qui ipse filius salinae praesidis fuit, anno 1799 laborabat apud parietes salem colligentes. Aratorae incohavit exarare mythistoriam notissimam Heinrich von Ofterdingen ubi signum romanticum Floris caerulei primo invenitur. Salinarum aquae etiam piscinas locales publicas nutriunt.

Inter festa Aratorae celebrata notitia fiat de Festo puteorum et de Festo Octobri.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aratoram spectant.

Commune coniunctum recensere

 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!