In mythologia Graeca Arachne erat puella humili loco in Lydia nata, filia Idmonis ; clara fuit ob certamen cum dea Athena in lanifica arte, a qua dea in araneam mutata est.

Lanificae sive fabula Arachnes. Tabula a Didaco Velasquez medio septimo decimo saeculo picta.

Arachne in arte lanae texendae et acu pingendae ita excellebat, ut non tantum homines sed etiam nymphae undique ad eius opera admiranda venirent. Sed nimium se iactabat et dictitabat Athenam ipsam in sua arte vincere posse. Aegre ferens hanc contumeliam Athena in textrinum Arachnes sub anili specie intravit et eam admonuit ne numina deorum sperneret. Contumax autem virgo superbe respondit. Tum Athena, sese sub divina forma ostendens, certamen non iam recusavit.

Ambae telas pictas facere coeperunt. Athena in media tela sua litem pinxit quam ipsa cum Poseidone de nomine urbis Athenarum habuit, in angulis vero quattuor fabulas, quibus imprudentes mortales deis poenas dederunt, quod cum eis certaverant atque victi erant. Sic Arachnen fati futuri admonebat. At Arachne in sua turpes deorum amores ostendit, quomodo sub falsis imaginibus mortales virgines vel matronas deceperint ac vitiaverint : ita Zeus Europam sub specie tauri, Ledam sub specie oloris, Danaen sub specie auri, Alcmenen sub specie mariti etc.

Metamorphosis Arachnes a Gustavo Doré depicta ad editionem Divinae Comoediae (Dante) illustrandam.

Tam eximia omnia erant ut dea nihil reprehendere potuerit. Eo impensius rem indignata Athena telam rescindit et Arachnen verberat ; quae pudore sese suspendit. Tum miserata dea dixit : "Vive sed pende" et laqueum quidem solvit sed ipsam in araneam mutavit. Sic etiam sub forma araneae artem suam exercere non destitit : "antiquas exercet aranea telas".

De Arachne in litteris et artibus. recensere

Iam Vergilius in Georgicis ad hanc fabulam alluserat, sed primus ex autoribus hodie exstantibus Ovidius eam nobis per omnes numeros suos in libris Metamorphoseon narrat. Postea et Dante in Divina Comoedia de ea breviter mentionem facit.

Tintoretus et Didacus Velázquez, clarissimi pictores, hanc fabulam tabulis suis illustraverunt. Iam in manuscriptis illuminatis Ovidii medio aevo saepe picta erat.

Fontes recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere