Apollinaris (natus Antiochiae ad Orontem) fundator ecclesiae Ravennatis fuisse creditur, illius primus episcopus et martyr. Dies festus in Ecclesia Catholica Romana est 20 Iulii, in Ecclesia Orthodoxa 23 Iulii.

Apollinaris Ravennas in prato amoeno paradiso simili 12 ovibus circumdatus; Basilica Sancti Apollinaris in Classe Ravennae (saec. 6).

Legenda recensere

Multa et legendaria de Sancto Apollinari narrantur. Sunt, qui dicant eum ab ipso Petro in munere episcopi constitutum, postea a paganis oppressum cruciatibus et tormentis necatum esse. Alii eum cruciatus vita superavisse atque in Dalmatiam migrasse, ut ibi evangelium Iesu Christi praedicaret, tradunt.

Legenda aurea multa Sancti Apollinaris miracula narrat.

Cultus recensere

Ravennae super Sancti Apollinaris sepulcrum anno 549 Basilica Sancti Apollinaris in Classe aedificata est. Saeculo nono reliquiae Sancti in Basilicam Sancti Apollinaris Novi translatae sunt, quod altera basilica a spoliatoribus protegi nequivit.

Apollinaris patronus est Ravennae, Rigomagi et Dusseldorpii.

Bibliographia recensere

  • Friedrich Wilhelm Bautz: Apollinaris von Ravenna. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 1, 2. ed. Hamm 1990, ISBN 3-88309-013-1, col. 199.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Apollinarem Ravennas spectant.